1 tunc Iesus locutus est ad turbas et
discipulos suos
2 dicens super cathedram Mosi
sederunt scribae et Pharisaei
3 omnia ergo quaecumque dixerint
vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et
non faciunt
4 alligant autem onera gravia et inportabilia et
inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
5 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab
hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
6 amant autem primos recubitus in cenis et primas
cathedras in synagogis
7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus
rabbi
8 vos autem nolite vocari rabbi unus enim
est magister vester omnes autem vos fratres estis
9 et patrem nolite vocare vobis super
terram unus enim est Pater vester qui in caelis est
10 nec vocemini magistri quia magister
vester unus est Christus
11 qui maior est vestrum erit minister
vester
12 qui autem se exaltaverit humiliabitur et
qui se humiliaverit exaltabitur
13 vae autem vobis scribae et Pharisaei
hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis
nec introeuntes sinitis intrare
14 […]
15 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus
facitis eum filium gehennae duplo quam vos
16 vae vobis duces caeci qui dicitis
quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi
debet
17 stulti et caeci quid enim maius est aurum
an templum quod sanctificat aurum
18 et quicumque iuraverit in altari nihil
est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
19 caeci quid enim maius est donum an altare
quod sanctificat donum
20 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in
omnibus quae super illud sunt
21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo
qui inhabitat in ipso
22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in
eo qui sedet super eum
23 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia
decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis
iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere
24 duces caeci excolantes culicem camelum autem
gluttientes
25 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia
mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina
et inmunditia
26 Pharisaee caece munda prius quod intus
est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
27 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa
intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
28 sic et vos a foris quidem paretis
hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
29 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
30 et dicitis si fuissemus in diebus patrum
nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
31 itaque testimonio estis vobismet ipsis
quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt
32 et vos implete mensuram patrum vestrorum
33 serpentes genimina viperarum quomodo
fugietis a iudicio gehennae
34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et
sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis
in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem
35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus
qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem
Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare
36 amen dico vobis venient haec omnia super
generationem istam
37 Hierusalem Hierusalem quae occidis
prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios
tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
38 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
39 dico enim vobis non me videbitis amodo donec
dicatis benedictus qui venit in nomine Domini
|