1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt
discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
2 ipse autem respondens dixit eis videtis
haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non
destruatur
3 sedente autem eo super montem Oliveti
accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et
quod signum adventus tui et consummationis saeculi
4 et respondens Iesus dixit eis videte ne
quis vos seducat
5 multi enim venient in nomine meo dicentes
ego sum Christus et multos seducent
6 audituri autem estis proelia et opiniones
proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
7 consurget enim gens in gentem et regnum
in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
8 haec autem omnia initia sunt dolorum
9 tunc tradent vos in tribulationem et
occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem
tradent et odio habebunt invicem
11 et multi pseudoprophetae surgent et
seducent multos
12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet
caritas multorum
13 qui autem permanserit usque in finem hic
salvus erit
14 et praedicabitur hoc evangelium regni in
universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
15 cum ergo videritis abominationem desolationis
quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de
domo sua
18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam
suam
19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis
diebus
20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel
sabbato
21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit
ab initio mundi usque modo neque fiet
22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret
salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic
Christus aut illic nolite credere
24 surgent enim pseudochristi et
pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur
si fieri potest etiam electi
25 ecce praedixi vobis
26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite
exire ecce in penetrabilibus nolite credere
27 sicut enim fulgur exit ab oriente et
paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
28 ubicumque fuerit corpus illuc
congregabuntur aquilae
29 statim autem post tribulationem dierum
illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de
caelo et virtutes caelorum commovebuntur
30 et tunc parebit signum Filii hominis in
caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem
in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
31 et mittet angelos suos cum tuba et voce
magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad
terminos eorum
32 ab arbore autem fici discite parabolam
cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
33 ita et vos cum videritis haec omnia scitote
quia prope est in ianuis
34 amen dico vobis quia non praeteribit haec
generatio donec omnia haec fiant
35 caelum et terra transibunt verba vero mea non
praeteribunt
36 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli
caelorum nisi Pater solus
37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus
Filii hominis
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium
comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo
introivit in arcam Noe
39 et non cognoverunt donec venit diluvium
et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et
unus relinquetur
41 duae molentes in mola una adsumetur et
una relinquetur
42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus
vester venturus sit
43 illud autem scitote quoniam si sciret pater
familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri
domum suam
44 ideoque et vos estote parati quia qua
nescitis hora Filius hominis venturus est
45 quis putas est fidelis servus et prudens
quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
46 beatus ille servus quem cum venerit
dominus eius invenerit sic facientem
47 amen dico vobis quoniam super omnia bona
sua constituet eum
48 si autem dixerit malus servus ille in
corde suo moram facit dominus meus venire
49 et coeperit percutere conservos suos
manducet autem et bibat cum ebriis
50 veniet dominus servi illius in die qua
non sperat et hora qua ignorat
51 et dividet eum partemque eius ponet cum
hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
|