1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto
angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas
facite semitas eius
4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans
baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et
Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes
peccata sua
6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et
zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
7 et praedicabat dicens venit fortior me
post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
8 ego baptizavi vos aqua ille vero
baptizabit vos Spiritu Sancto
9 et factum est in diebus illis venit Iesus
a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
10 et statim ascendens de aqua vidit apertos
caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
11 et vox facta est de caelis tu es Filius
meus dilectus in te conplacui
12 et statim Spiritus expellit eum in
desertum
13 et erat in deserto quadraginta diebus et
quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli
ministrabant illi
14 postquam autem traditus est Iohannes
venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
15 et dicens quoniam impletum est tempus et
adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio
16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit
Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
17 et dixit eis Iesus venite post me et
faciam vos fieri piscatores hominum
18 et protinus relictis retibus secuti sunt
eum
19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum
Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
20 et statim vocavit illos et relicto patre
suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
21 et ingrediuntur Capharnaum et statim
sabbatis ingressus synagogam docebat eos
22 et stupebant super doctrina eius erat
enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae
23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu
inmundo et exclamavit
24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene
venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
25 et comminatus est ei Iesus dicens
obmutesce et exi de homine
26 et discerpens eum spiritus inmundus et
exclamans voce magna exivit ab eo
27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent
inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et
spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
28 et processit rumor eius statim in omnem regionem
Galilaeae
29 et protinus egredientes de synagoga
venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
30 decumbebat autem socrus Simonis
febricitans et statim dicunt ei de illa
31 et accedens elevavit eam adprehensa manu
eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
32 vespere autem facto cum occidisset sol
adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
33 et erat omnis civitas congregata ad
ianuam
34 et curavit multos qui vexabantur variis
languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant
eum
35 et diluculo valde surgens egressus abiit
in desertum locum ibique orabat
36 et persecutus est eum Simon et qui cum
illo erant
37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia
omnes quaerunt te
38 et ait illis eamus in proximos vicos et
civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni
39 et erat praedicans in synagogis eorum et
omni Galilaea et daemonia eiciens
40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et
genu flexo dixit si vis potes me mundare
41 Iesus autem misertus eius extendit manum
suam et tangens eum ait illi volo mundare
42 et cum dixisset statim discessit ab eo
lepra et mundatus est
43 et comminatus ei statim eiecit illum
44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade
ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit
Moses in testimonium illis
45 at ille egressus coepit praedicare et
diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed
foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique
|