1 et iterum intravit Capharnaum post dies
2 et auditum est quod in domo esset et
convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum
qui a quattuor portabatur
4 et cum non possent offerre eum illi prae
turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo
paralyticus iacebat
5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum
ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata
6 erant autem illic quidam de scribis
sedentes et cogitantes in cordibus suis
7 quid hic sic loquitur blasphemat quis
potest dimittere peccata nisi solus Deus
8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic
cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur
tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius
hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico
11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in
domum tuam
12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit
coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia
numquam sic vidimus
13 et egressus est rursus ad mare omnisque
turba veniebat ad eum et docebat eos
14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei
sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
15 et factum est cum accumberet in domo
illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis
eius erant enim multi qui et sequebantur eum
16 et scribae et Pharisaei videntes quia
manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum
publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent
sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
18 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes
et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui
autem discipuli non ieiunant
19 et ait illis Iesus numquid possunt filii
nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum
non possunt ieiunare
20 venient autem dies cum auferetur ab eis
sponsus et tunc ieiunabunt in illa die
21 nemo adsumentum panni rudis adsuit
vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura
fit
22 et nemo mittit vinum novellum in utres
veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt
sed vinum novum in utres novos mitti debet
23 et factum est iterum cum sabbatis
ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid
faciunt sabbatis quod non licet
25 et ait illis numquam legistis quid
fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
26 quomodo introiit in domum Dei sub
Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet
manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
27 et dicebat eis sabbatum propter hominem
factum est et non homo propter sabbatum
28 itaque dominus est Filius hominis etiam
sabbati
|