1 et iterum coepit docere ad mare et congregata est
ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba
circa mare super terram erat
2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis
in doctrina sua
3 audite ecce exiit seminans ad seminandum
4 et dum seminat aliud cecidit circa viam
et venerunt volucres et comederunt illud
5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non
habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem
terrae
6 et quando exortus est sol exaestuavit et
eo quod non haberet radicem exaruit
7 et aliud cecidit in spinas et ascenderunt
spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit
8 et aliud cecidit in terram bonam et dabat
fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta
et unum centum
9 et dicebat qui habet aures audiendi
audiat
10 et cum esset singularis interrogaverunt
eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas
11 et dicebat eis vobis datum est mysterium
regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
12 ut videntes videant et non videant et
audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis
peccata
13 et ait illis nescitis parabolam hanc et
quomodo omnes parabolas cognoscetis
14 qui seminat verbum seminat
15 hii autem sunt qui circa viam ubi
seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod
seminatum est in corda eorum
16 et hii sunt similiter qui super petrosa
seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
17 et non habent radicem in se sed
temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum
confestim scandalizantur
18 et alii sunt qui in spinis seminantur hii
sunt qui verbum audiunt
19 et aerumnae saeculi et deceptio
divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et
sine fructu efficitur
20 et hii sunt qui super terram bonam
seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et
unum sexaginta et unum centum
21 et dicebat illis numquid venit lucerna ut
sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
22 non enim est aliquid absconditum quod non
manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat
23 si quis habet aures audiendi audiat
24 et dicebat illis videte quid audiatis in
qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
25 qui enim habet dabitur illi et qui non
habet etiam quod habet auferetur ab illo
26 et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum
si homo iaciat sementem in terram
27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et
semen germinet et increscat dum nescit ille
28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde
spicam deinde plenum frumentum in spica
29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem
quoniam adest messis
30 et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui
parabolae conparabimus illud
31 sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in
terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
32 et cum seminatum fuerit ascendit et fit
maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius
aves caeli habitare
33 et talibus multis parabolis loquebatur
eis verbum prout poterant audire
34 sine parabola autem non loquebatur eis
seorsum autem discipulis suis disserebat omnia
35 et ait illis illa die cum sero esset
factum transeamus contra
36 et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut
erat in navi et aliae naves erant cum illo
37 et facta est procella magna venti et
fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis
38 et erat ipse in puppi supra cervical
dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
39 et exsurgens comminatus est vento et
dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
40 et ait illis quid timidi estis necdum
habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas
est iste quia et ventus et mare oboediunt ei
|