1 et venerunt trans fretum maris in regionem
Gerasenorum
2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei
de monumentis homo in spiritu inmundo
3 qui domicilium habebat in monumentis et
neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
4 quoniam saepe conpedibus et catenis
vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
5 et semper nocte ac die in monumentis et
in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
6 videns autem Iesum a longe cucurrit et
adoravit eum
7 et clamans voce magna dicit quid mihi et
tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab
homine
9 et interrogabat eum quod tibi nomen est
et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
10 et deprecabatur eum multum ne se
expelleret extra regionem
11 erat autem ibi circa montem grex porcorum
magnus pascens
12 et deprecabantur eum spiritus dicentes
mitte nos in porcos ut in eos introeamus
13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes
spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est
in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
14 qui autem pascebant eos fugerunt et
nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a
daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
16 et narraverunt illis qui viderant
qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
17 et rogare eum coeperunt ut discederet de
finibus eorum
18 cumque ascenderet navem coepit illum
deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
19 et non admisit eum sed ait illi vade in
domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus
sit tui
20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli
quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur
21 et cum transcendisset Iesus in navi
rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
22 et venit quidam de archisynagogis nomine
Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam
filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba
multa et conprimebant illum
25 et mulier quae erat in profluvio
sanguinis annis duodecim
26 et fuerat multa perpessa a conpluribus
medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius
habebat
27 cum audisset de Iesu venit in turba retro
et tetigit vestimentum eius
28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius
tetigero salva ero
29 et confestim siccatus est fons sanguinis
eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso
virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta
mea
31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam
conprimentem te et dicis quis me tetigit
32 et circumspiciebat videre eam quae hoc
fecerat
33 mulier autem timens et tremens sciens
quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam
fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo
dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait
archisynagogo noli timere tantummodo crede
37 et non admisit quemquam sequi se nisi
Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
38 et veniunt in domum archisynagogi et
videt tumultum et flentes et heiulantes multum
39 et ingressus ait eis quid turbamini et
ploratis puella non est mortua sed dormit
40 et inridebant eum ipse vero eiectis
omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi
erat puella iacens
41 et tenens manum puellae ait illi talitha
cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
42 et confestim surrexit puella et ambulabat
erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
43 et praecepit illis vehementer ut nemo id
sciret et dixit dari illi manducare
|