1 et egressus inde abiit in patriam suam et
sequebantur illum discipuli sui
2 et facto sabbato coepit in synagoga docere et
multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et
quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius
efficiuntur
3 nonne iste est faber filius Mariae frater
Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et
scandalizabantur in illo
4 et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine
honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
5 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi
paucos infirmos inpositis manibus curavit
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum
7 et circumibat castella in circuitu docens et
convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem
spirituum inmundorum
8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam
tantum non peram non panem neque in zona aes
9 sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus
tunicis
10 et dicebat eis quocumque introieritis in domum
illic manete donec exeatis inde
11 et quicumque non receperint vos nec
audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium
illis
12 et exeuntes praedicabant ut paenitentiam
agerent
13 et daemonia multa eiciebant et unguebant
oleo multos aegrotos et sanabant
14 et audivit Herodes rex manifestum enim
factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et
propterea inoperantur virtutes in illo
15 alii autem dicebant quia Helias est alii
vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis
16 quo audito Herodes ait quem ego decollavi
Iohannem hic a mortuis resurrexit
17 ipse enim Herodes misit ac tenuit
Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris
sui quia duxerat eam
18 dicebat enim Iohannes Herodi non licet
tibi habere uxorem fratris tui
19 Herodias autem insidiabatur illi et
volebat occidere eum nec poterat
20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum
virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et
libenter eum audiebat
21 et cum dies oportunus accidisset Herodes
natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis
et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a
me quod vis et dabo tibi
23 et iuravit illi quia quicquid petieris
dabo tibi licet dimidium regni mei
24 quae cum exisset dixit matri suae quid
petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae
25 cumque introisset statim cum festinatione
ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis
Baptistae
26 et contristatus rex propter iusiurandum
et propter simul recumbentes noluit eam contristare
27 sed misso speculatore praecepit adferri
caput eius in disco et decollavit eum in carcere
28 et adtulit caput eius in disco et dedit
illud puellae et puella dedit matri suae
29 quo audito discipuli eius venerunt et
tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
30 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt
illi omnia quae egerant et docuerant
31 et ait illis venite seorsum in desertum
locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et
nec manducandi spatium habebant
32 et ascendentes in navi abierunt in
desertum locum seorsum
33 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt
multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt
eos
34 et exiens vidit multam turbam Iesus et
misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit
docere illos multa
35 et cum iam hora multa fieret accesserunt
discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit
36 dimitte illos ut euntes in proximas
villas et vicos emant sibi cibos quos manducent
37 et respondens ait illis date illis
manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis
manducare
38 et dicit eis quot panes habetis ite et
videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces
39 et praecepit illis ut accumbere facerent
omnes secundum contubernia super viride faenum
40 et discubuerunt in partes per centenos et
per quinquagenos
41 et acceptis quinque panibus et duobus
piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis
ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus
42 et manducaverunt omnes et saturati sunt
43 et sustulerunt reliquias fragmentorum
duodecim cofinos plenos et de piscibus
44 erant autem qui manducaverunt quinque
milia virorum
45 et statim coegit discipulos suos
ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse
dimitteret populum
46 et cum dimisisset eos abiit in montem
orare
47 et cum sero esset erat navis in medio
mari et ipse solus in terra
48 et videns eos laborantes in remigando
erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos
ambulans super mare et volebat praeterire eos
49 at illi ut viderunt eum ambulantem super
mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
50 omnes enim eum viderunt et conturbati
sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite
timere
51 et ascendit ad illos in navem et cessavit
ventus et plus magis intra se stupebant
52 non enim intellexerant de panibus erat
enim cor illorum obcaecatum
53 et cum transfretassent pervenerunt in
terram Gennesareth et adplicuerunt
54 cumque egressi essent de navi continuo
cognoverunt eum
55 et percurrentes universam regionem illam
coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum
esse
56 et quocumque introibat in vicos vel in
villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel
fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant
|