1 in illis diebus iterum cum turba multa
esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
2 misereor super turba quia ecce iam triduo
sustinent me nec habent quod manducent
3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam
deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
4 et responderunt ei discipuli sui unde
istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
5 et interrogavit eos quot panes habetis
qui dixerunt septem
6 et praecepit turbae discumbere supra
terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis
ut adponerent et adposuerunt turbae
7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit
et iussit adponi
8 et manducaverunt et saturati sunt et
sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia
et dimisit eos
10 et statim ascendens navem cum discipulis
suis venit in partes Dalmanutha
11 et exierunt Pharisaei et coeperunt
conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
12 et ingemescens spiritu ait quid generatio
ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
13 et dimittens eos ascendens iterum abiit
trans fretum
14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum
panem non habebant secum in navi
15 et praecipiebat eis dicens videte cavete
a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia
panes non habemus
17 quo cognito Iesus ait illis quid
cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc
caecatum habetis cor vestrum
18 oculos habentes non videtis et aures
habentes non auditis nec recordamini
19 quando quinque panes fregi in quinque
milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
20 quando et septem panes in quattuor milia
quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
21 et dicebat eis quomodo nondum
intellegitis
22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei
caecum et rogabant eum ut illum tangeret
23 et adprehendens manum caeci eduxit eum
extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum
si aliquid videret
24 et aspiciens ait video homines velut
arbores ambulantes
25 deinde iterum inposuit manus super oculos
eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
26 et misit illum in domum suam dicens vade
in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
27 et egressus est Iesus et discipuli eius
in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens
eis quem me dicunt esse homines
28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam
alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis
esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
30 et comminatus est eis ne cui dicerent de
illo
31 et coepit docere illos quoniam oportet
Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et
scribis et occidi et post tres dies resurgere
32 et palam verbum loquebatur et adprehendens
eum Petrus coepit increpare eum
33 qui conversus et videns discipulos suos
comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei
sunt sed quae sunt hominum
34 et convocata turba cum discipulis suis
dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et
sequatur me
35 qui enim voluerit animam suam salvam
facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium
salvam eam faciet
36 quid enim proderit homini si lucretur mundum
totum et detrimentum faciat animae suae
37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in
generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum
venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
39 et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam
de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in
virtute
|