1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae
ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
2 et ait illis ite in castellum quod est
contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem
nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
3 et si quis vobis dixerit quid facitis
dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
4 et abeuntes invenerunt pullum ligatum
ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
5 et quidam de illic stantibus dicebant
illis quid facitis solventes pullum
6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis
Iesus et dimiserunt eis
7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt
illi vestimenta sua et sedit super eo
8 multi autem vestimenta sua straverunt in
via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
9 et qui praeibant et qui sequebantur
clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini
10 benedictum quod venit regnum patris
nostri David osanna in excelsis
11 et introivit Hierosolyma in templum et
circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum
duodecim
12 et alia die cum exirent a Bethania
esuriit
13 cumque vidisset a longe ficum habentem
folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit
praeter folia non enim erat tempus ficorum
14 et respondens dixit ei iam non amplius in
aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
15 et veniunt Hierosolymam et cum introisset
templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et
cathedras vendentium columbas evertit
16 et non sinebat ut quisquam vas
transferret per templum
17 et docebat dicens eis non scriptum est
quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis
eam speluncam latronum
18 quo audito principes sacerdotum et
scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa
turba admirabatur super doctrina eius
19 et cum vespera facta esset egrediebatur
de civitate
20 et cum mane transirent viderunt ficum
aridam factam a radicibus
21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce
ficus cui maledixisti aruit
22 et respondens Iesus ait illis habete
fidem Dei
23 amen dico vobis quicumque dixerit huic
monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed
crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
24 propterea dico vobis omnia quaecumque
orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
25 et cum stabitis ad orandum dimittite si
quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat
vobis peccata vestra
26 quod si vos non dimiseritis nec Pater
vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum
ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
28 et dicunt illi in qua potestate haec
facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
29 Iesus autem respondens ait illis
interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua
potestate haec faciam
30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex
hominibus respondete mihi
31 at illi cogitabant secum dicentes si
dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
32 sed dicemus ex hominibus timebant populum
omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
33 et respondentes dicunt Iesu nescimus
respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
|