| 1 erat autem pascha et azyma post biduum et
quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent  2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus
fieret populi  3 et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et
recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto
alabastro effudit super caput eius  4 erant autem quidam indigne ferentes intra
semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est  5 poterat enim unguentum istud veniri plus
quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam  6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi
molesti estis bonum opus operata est in me  7 semper enim pauperes habetis vobiscum et
cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis  8 quod habuit haec fecit praevenit unguere
corpus meum in sepulturam  9 amen dico vobis ubicumque praedicatum
fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in
memoriam eius  10 et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit
ad summos sacerdotes ut proderet eum illis  11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt
ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet  12 et primo die azymorum quando pascha
immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
 13 et mittit duos ex discipulis suis et
dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans
sequimini eum  14 et quocumque introierit dicite domino
domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis
manducem  15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum
grande stratum et illic parate nobis  16 et abierunt discipuli eius et venerunt in
civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha  17 vespere autem facto venit cum duodecim  18 et discumbentibus eis et manducantibus
ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum  19 at illi coeperunt contristari et dicere ei
singillatim numquid ego  20 qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit
mecum in catino  21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est
de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non
esset natus homo ille  22 et manducantibus illis accepit Iesus
panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum  23 et accepto calice gratias agens dedit eis
et biberunt ex illo omnes  24 et ait illis hic est sanguis meus novi
testamenti qui pro multis effunditur  25 amen dico vobis quod iam non bibam de
genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei  26 et hymno dicto exierunt in montem
Olivarum  27 et ait eis Iesus omnes scandalizabimini
in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves  28 sed posteaquam resurrexero praecedam vos
in Galilaeam  29 Petrus autem ait ei et si omnes
scandalizati fuerint sed non ego  30 et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu
hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus  31 at ille amplius loquebatur et si
oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes
dicebant  32 et veniunt in praedium cui nomen
Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem  33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem
secum et coepit pavere et taedere  34 et ait illis tristis est anima mea usque
ad mortem sustinete hic et vigilate  35 et cum processisset paululum procidit
super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora  36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi
sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu  37 et venit et invenit eos dormientes et ait
Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare  38 vigilate et orate ut non intretis in
temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma  39 et iterum abiens oravit eundem sermonem
dicens  40 et reversus denuo invenit eos dormientes
erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei  41 et venit tertio et ait illis dormite iam
et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus
peccatorum  42 surgite eamus ecce qui me tradit prope
est  43 et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth
unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus
et a scribis et a senioribus  44 dederat autem traditor eius signum eis
dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite  45 et cum venisset statim accedens ad eum
ait rabbi et osculatus est eum  46 at illi manus iniecerunt in eum et
tenuerunt eum  47 unus autem quidam de circumstantibus
educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam  48 et respondens Iesus ait illis tamquam ad
latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me  49 cotidie eram apud vos in templo docens et
non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae  50 tunc discipuli eius relinquentes eum
omnes fugerunt  51 adulescens autem quidam sequebatur illum
amictus sindone super nudo et tenuerunt eum  52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab
eis  53 et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem
et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores  54 Petrus autem a longe secutus est eum
usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat
se ad ignem  55 summi vero sacerdotes et omne concilium
quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant  56 multi enim testimonium falsum dicebant
adversus eum et convenientia testimonia non erant  57 et quidam surgentes falsum testimonium
ferebant adversus eum dicentes  58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego
dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
 59 et non erat conveniens testimonium
illorum  60 et exsurgens summus sacerdos in medium
interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab
his  61 ille autem tacebat et nihil respondit
rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius
Benedicti  62 Iesus autem dixit illi ego sum et
videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus
caeli  63 summus autem sacerdos scindens vestimenta
sua ait quid adhuc desideramus testes  64 audistis blasphemiam quid vobis videtur
qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis  65 et coeperunt quidam conspuere eum et
velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri
alapis eum caedebant  66 et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex
ancillis summi sacerdotis  67 et cum vidisset Petrum calefacientem se
aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras  68 at ille negavit dicens neque scio neque
novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit  69 rursus autem cum vidisset illum ancilla
coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est  70 at ille iterum negavit et post pusillum
rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es  71 ille autem coepit anathematizare et
iurare quia nescio hominem istum quem dicitis  72 et statim iterum gallus cantavit et recordatus
est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me
negabis et coepit flere  
      
 |