1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et
Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
2 et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum
orto iam sole
3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem
ab ostio monumenti
4 et respicientes vident revolutum lapidem erat
quippe magnus valde
5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem
sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis
Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia
praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat
enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo
Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo
fuerant lugentibus et flentibus
11 et illi audientes quia viveret et visus
esset ab ea non crediderunt
12 post haec autem duobus ex eis
ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec
illis crediderunt
14 novissime recumbentibus illis undecim
apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui
viderant eum resurrexisse non crediderant
15 et dixit eis euntes in mundum universum
praedicate evangelium omni creaturae
16 qui crediderit et baptizatus fuerit
salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
17 signa autem eos qui crediderint haec
sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
18 serpentes tollent et si mortiferum quid
biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
19 et Dominus quidem postquam locutus est
eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
20 illi autem profecti praedicaverunt ubique
Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis
|