1 quoniam quidem multi conati sunt ordinare
narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi
viderunt et ministri fuerunt sermonis
3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus
diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
4 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es
veritatem
5 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos
quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen
eius Elisabeth
6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in
omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth
sterilis et ambo processissent in diebus suis
8 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in
ordine vicis suae ante Deum
9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut
incensum poneret ingressus in templum Domini
10 et omnis multitudo erat populi orans
foris hora incensi
11 apparuit autem illi angelus Domini stans
a dextris altaris incensi
12 et Zaccharias turbatus est videns et
timor inruit super eum
13 ait autem ad illum angelus ne timeas
Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi
filium et vocabis nomen eius Iohannem
14 et erit gaudium tibi et exultatio et
multi in nativitate eius gaudebunt
15 erit enim magnus coram Domino et vinum et
sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
16 et multos filiorum Israhel convertet ad
Dominum Deum ipsorum
17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et
virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad
prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc
sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
19 et respondens angelus dixit ei ego sum
Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi
evangelizare
20 et ecce eris tacens et non poteris loqui
usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae
implebuntur in tempore suo
21 et erat plebs expectans Zacchariam et
mirabantur quod tardaret ipse in templo
22 egressus autem non poterat loqui ad illos
et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et
permansit mutus
23 et factum est ut impleti sunt dies
officii eius abiit in domum suam
24 post hos autem dies concepit Elisabeth
uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus
quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel
a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat
Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
28 et ingressus angelus ad eam dixit have
gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
29 quae cum vidisset turbata est in sermone
eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
10 et ait angelus ei ne timeas Maria
invenisti enim gratiam apud Deum
11 ecce concipies in utero et paries filium
et vocabis nomen eius Iesum
12 hic erit magnus et Filius Altissimi
vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
13 et regnabit in domo Iacob in aeternum et
regni eius non erit finis
14 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet
istud quoniam virum non cognosco
15 et respondens angelus dixit ei Spiritus
Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod
nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
16 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa
concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur
sterilis
17 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
18 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum
verbum tuum et discessit ab illa angelus
19 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in
montana cum festinatione in civitatem Iuda
40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit
Elisabeth
41 et factum est ut audivit salutationem
Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto
Elisabeth
42 et exclamavit voce magna et dixit
benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini
mei ad me
44 ecce enim ut facta est vox salutationis
tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea
quae dicta sunt ei a Domino
46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum
47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim
ex hoc beatam me dicent omnes generationes
49 quia fecit mihi magna qui potens est et
sanctum nomen eius
50 et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum
51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos
mente cordis sui
52 deposuit potentes de sede et exaltavit
humiles
53 esurientes implevit bonis et divites
dimisit inanes
54 suscepit Israhel puerum suum memorari
misericordiae
55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et
semini eius in saecula
56 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus
et reversa est in domum suam
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et
peperit filium
58 et audierunt vicini et cognati eius quia
magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere
puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed
vocabitur Iohannes
61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione
tua qui vocetur hoc nomine
62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes
est nomen eius et mirati sunt universi
64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et
loquebatur benedicens Deum
65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et
super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
66 et posuerunt omnes qui audierant in corde
suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
67 et Zaccharias pater eius impletus est
Spiritu Sancto et prophetavit dicens
68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et
fecit redemptionem plebi suae
69 et erexit cornu salutis nobis in domo
David pueri sui
70 sicut locutus est per os sanctorum qui a
saeculo sunt prophetarum eius
71 salutem ex inimicis nostris et de manu
omnium qui oderunt nos
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti
73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem
nostrum
74 daturum se nobis ut sine timore de manu
inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus
diebus nostris
76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis
enim ante faciem Domini parare vias eius
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in
remissionem peccatorum eorum
78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus
visitavit nos oriens ex alto
79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis
sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
80 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et
erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
|