1 factum est autem in diebus illis exiit
edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
2 haec descriptio prima facta est
praeside Syriae Cyrino
3 et ibant omnes ut profiterentur
singuli in suam civitatem
4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea
de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod
esset de domo et familia David
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore
praegnate
6 factum est autem cum essent ibi impleti
sunt dies ut pareret
7 et peperit filium suum primogenitum et
pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in
diversorio
8 et pastores erant in regione eadem vigilantes
et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos
et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
10 et dixit illis angelus nolite timere ecce
enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
11 quia natus est vobis hodie salvator qui
est Christus Dominus in civitate David
12 et hoc vobis signum invenietis infantem
pannis involutum et positum in praesepio
13 et subito facta est cum angelo multitudo
militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in
hominibus bonae voluntatis
15 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in
caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus
hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et
Ioseph et infantem positum in praesepio
17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum
erat illis de puero hoc
18 et omnes qui audierunt mirati sunt et de
his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
19 Maria autem conservabat omnia verba haec
conferens in corde suo
20 et reversi sunt pastores glorificantes et
laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
21 et postquam consummati sunt dies octo ut
circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo
priusquam in utero conciperetur
22 et postquam impleti sunt dies purgationis
eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
23 sicut scriptum est in lege Domini quia
omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum
est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen
Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et
Spiritus Sanctus erat in eo
26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto
non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
27 et venit in Spiritu in templum et cum
inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis
pro eo
28 et ipse accepit eum in ulnas suas et
benedixit Deum et dixit
29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum
verbum tuum in pace
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum
31 quod parasti ante faciem omnium populorum
32 lumen ad revelationem gentium et gloriam
plebis tuae Israhel
33 et erat pater eius et mater mirantes
super his quae dicebantur de illo
34 et benedixit illis Symeon et dixit ad
Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in
Israhel et in signum cui contradicetur
35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius
ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel
de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis
septem a virginitate sua
37 et haec vidua usque ad annos octoginta
quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens
nocte ac die
38 et haec ipsa hora superveniens
confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem
Hierusalem
39 et ut perfecerunt omnia secundum legem
Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
40 puer autem crescebat et confortabatur
plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
41 et ibant parentes eius per omnes annos in
Hierusalem in die sollemni paschae
42 et cum factus esset annorum duodecim
ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
43 consummatisque diebus cum redirent
remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
44 existimantes autem illum esse in comitatu
venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
45 et non invenientes regressi sunt in
Hierusalem requirentes eum
46 et factum est post triduum invenerunt
illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
47 stupebant autem omnes qui eum audiebant
super prudentia et responsis eius
48 et videntes admirati sunt et dixit mater
eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes
quaerebamus te
49 et ait ad illos quid est quod me
quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
50 et ipsi non intellexerunt verbum quod
locutus est ad illos
51 et descendit cum eis et venit Nazareth et
erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et
gratia apud Deum et homines
|