1 anno autem quintodecimo imperii Tiberii
Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode
Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et
Lysania Abilinae tetrarcha
2 sub principibus sacerdotum Anna et
Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto
3 et venit in omnem regionem Iordanis
praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
4 sicut scriptum est in libro sermonum
Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite
semitas eius
5 omnis vallis implebitur et omnis mons et
collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
6 et videbit omnis caro salutare Dei
7 dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut
baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura
ira
8 facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne
coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de
lapidibus istis suscitare filios Abrahae
9 iam enim securis ad radicem arborum posita est
omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
10 et interrogabant eum turbae dicentes quid
ergo faciemus
11 respondens autem dicebat illis qui habet
duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
12 venerunt autem et publicani ut
baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
13 at ille dixit ad eos nihil amplius quam
quod constitutum est vobis faciatis
14 interrogabant autem eum et milites
dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam
faciatis et contenti estote stipendiis vestris
15 existimante autem populo et cogitantibus
omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
16 respondit Iohannes dicens omnibus ego
quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere
corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
17 cuius ventilabrum in manu eius et
purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem
conburet igni inextinguibili
18 multa quidem et alia exhortans
evangelizabat populum
19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur
ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes
20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit
Iohannem in carcere
21 factum est autem cum baptizaretur omnis
populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali
specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus
dilectus in te conplacuit mihi
23 et ipse Iesus erat incipiens quasi
annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
24 qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit
Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
25 qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui
fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae
26 qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui
fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda
27 qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit
Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
28 qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit
Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her
29 qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit
Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi
30 qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit
Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim
31 qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit
Matthata qui fuit Nathan qui fuit David
32 qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit
Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
33 qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit
Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae
34 qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit
Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor
35 qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit
Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
36 qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit
Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech
37 qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui
fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
38 qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam
qui fuit Dei
|