1 cum autem implesset omnia verba sua in
aures plebis intravit Capharnaum
2 centurionis autem cuiusdam servus male
habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
3 et cum audisset de Iesu misit ad eum
seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant
eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
5 diligit enim gentem nostram et synagogam
ipse aedificavit nobis
6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non
longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non
enim dignus sum ut sub tectum meum intres
7 propter quod et me ipsum non sum dignum
arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
8 nam et ego homo sum sub potestate
constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et
venit et servo meo fac hoc et facit
9 quo audito Iesus miratus est et conversus
sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
10 et reversi qui missi fuerant domum
invenerunt servum qui languerat sanum
11 et factum est deinceps ibat in civitatem
quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
12 cum autem adpropinquaret portae civitatis
et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et
turba civitatis multa cum illa
13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus
super ea dixit illi noli flere
14 et accessit et tetigit loculum hii autem
qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
15 et resedit qui erat mortuus et coepit
loqui et dedit illum matri suae
16 accepit autem omnes timor et
magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus
visitavit plebem suam
17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam
de eo et omnem circa regionem
18 et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de
omnibus his
19 et convocavit duos de discipulis suis
Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt
Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium
expectamus
21 in ipsa autem hora curavit multos a
languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
22 et respondens dixit illis euntes nuntiate
Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi
mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
23 et beatus est quicumque non fuerit
scandalizatus in me
24 et cum discessissent nuntii Iohannis
coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem
vento moveri
25 sed quid existis videre hominem mollibus
vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus
regum sunt
26 sed quid existis videre prophetam utique
dico vobis et plus quam prophetam
27 hic est de quo scriptum est ecce mitto
angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
28 dico enim vobis maior inter natos
mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei
maior est illo
29 et omnis populus audiens et publicani
iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei
spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
31 cui ergo similes dicam homines generationis huius
et cui similes sunt
32 similes sunt pueris sedentibus in foro et
loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis
lamentavimus et non plorastis
33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans
panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
34 venit Filius hominis manducans et bibens
et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et
peccatorum
35 et iustificata est sapientia ab omnibus
filiis suis
36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis
ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
37 et ecce mulier quae erat in civitate
peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum
unguenti
38 et stans retro secus pedes eius lacrimis
coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes
eius et unguento unguebat
39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum
ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier
quae tangit eum quia peccatrix est
40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon
habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
41 duo debitores erant cuidam feneratori unus
debebat denarios quingentos alius quinquaginta
42 non habentibus illis unde redderent donavit
utrisque quis ergo eum plus diliget
43 respondens Simon dixit aestimo quia is
cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
44 et conversus ad mulierem dixit Simoni
vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec
autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo
intravit non cessavit osculari pedes meos
46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento
unxit pedes meos
47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata
multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere
intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit
vade in pace
|