1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per
civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum
illo
2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab
spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua
daemonia septem exierant
3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris
Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
4 cum autem turba plurima conveniret et de
civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
5 exiit qui seminat seminare semen suum et
dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli
comederunt illud
6 et aliud cecidit supra petram et natum
aruit quia non habebat humorem
7 et aliud cecidit inter spinas et simul
exortae spinae suffocaverunt illud
8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum
fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
9 interrogabant autem eum discipuli eius
quae esset haec parabola
10 quibus ipse dixit vobis datum est nosse
mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et
audientes non intellegant
11 est autem haec parabola semen est verbum
Dei
12 qui autem secus viam sunt qui audiunt
deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
13 nam qui supra petram qui cum audierint
cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et
in tempore temptationis recedunt
14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui
audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes
suffocantur et non referunt fructum
15 quod autem in bonam terram hii sunt qui
in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in
patientia
16 nemo autem lucernam accendens operit eam
vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant
lumen
17 non enim est occultum quod non manifestetur nec
absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
18 videte ergo quomodo auditis qui enim habet
dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab
illo
19 venerunt autem ad illum mater et fratres eius
et non poterant adire ad eum prae turba
20 et nuntiatum est illi mater tua et
fratres tui stant foris volentes te videre
21 qui respondens dixit ad eos mater mea et
fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt
22 factum est autem in una dierum et ipse
ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans
stagnum et ascenderunt
23 navigantibus autem illis obdormiit et
descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
24 accedentes autem suscitaverunt eum
dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem
aquae et cessavit et facta est tranquillitas
25 dixit autem illis ubi est fides vestra
qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis
imperat et mari et oboediunt ei
26 enavigaverunt autem ad regionem
Gerasenorum quae est contra Galilaeam
27 et cum egressus esset ad terram occurrit
illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non
induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et
exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi
obsecro te ne me torqueas
29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut
exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis
et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
30 interrogavit autem illum Iesus dicens
quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
31 et rogabant illum ne imperaret illis ut
in abyssum irent
32 erat autem ibi grex porcorum multorum
pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et
permisit illos
33 exierunt ergo daemonia ab homine et
intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus
est
34 quod ut viderunt factum qui pascebant
fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
35 exierunt autem videre quod factum est et
venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant
vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant
quomodo sanus factus esset a Legione
37 et rogaverunt illum omnis multitudo
regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse
autem ascendens navem reversus est
38 et rogabat illum vir a quo daemonia
exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
39 redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus
et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
40 factum est autem cum redisset Iesus
excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et
ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in
domum eius
42 quia filia unica erat illi fere annorum
duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis
ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo
potuit curari
44 accessit retro et tetigit fimbriam
vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
45 et ait Iesus quis est qui me tetigit
negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae
te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego
novi virtutem de me exisse
47 videns autem mulier quia non latuit
tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum
indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit
vade in pace
49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae
dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri
puellae noli timere crede tantum et salva erit
51 et cum venisset domum non permisit intrare secum
quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
52 flebant autem omnes et plangebant illam
at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
53 et deridebant eum scientes quia mortua
esset
54 ipse autem tenens manum eius clamavit
dicens puella surge
55 et reversus est spiritus eius et surrexit
continuo et iussit illi dari manducare
56 et stupuerunt parentes eius quibus
praecepit ne alicui dicerent quod factum erat
|