1 post haec autem designavit Dominus et
alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem
et locum quo erat ipse venturus
2 et dicebat illis messis quidem multa operarii
autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
3 ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
4 nolite portare sacculum neque peram neque
calciamenta et neminem per viam salutaveritis
5 in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax
huic domui
6 et si ibi fuerit filius pacis requiescet super
illam pax vestra sin autem ad vos revertetur
7 in eadem autem domo manete edentes et bibentes
quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de
domo in domum
8 et in quamcumque civitatem intraveritis
et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis
9 et curate infirmos qui in illa sunt et
dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei
10 in quamcumque civitatem intraveritis et
non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite
11 etiam pulverem qui adhesit nobis de
civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum
Dei
12 dico vobis quia Sodomis in die illa remissius
erit quam illi civitati
13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in
Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in
cilicio et cinere sedentes paeniterent
14 verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in
iudicio quam vobis
15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque
ad infernum demergeris
16 qui vos audit me audit et qui vos spernit
me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit
17 reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio
dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo
18 et ait illis videbam Satanan sicut fulgur
de caelo cadentem
19 ecce dedi vobis potestatem calcandi supra
serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit
20 verumtamen in hoc nolite gaudere quia
spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in
caelis
21 in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et
dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic
placuit ante te
22 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et
nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui
voluerit Filius revelare
23 et conversus ad discipulos suos dixit
beati oculi qui vident quae videtis
24 dico enim vobis quod multi prophetae et
reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis
et non audierunt
25 et ecce quidam legis peritus surrexit
temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
26 at ille dixit ad eum in lege quid
scriptum est quomodo legis
27 ille respondens dixit diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et
ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
28 dixitque illi recte respondisti hoc fac
et vives
29 ille autem volens iustificare se ipsum
dixit ad Iesum et quis est meus proximus
30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam
descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam
despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet
eadem via et viso illo praeterivit
32 similiter et Levita cum esset secus locum
et videret eum pertransiit
33 Samaritanus autem quidam iter faciens
venit secus eum et videns eum misericordia motus est
34 et adpropians alligavit vulnera eius
infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum
et curam eius egit
35 et altera die protulit duos denarios et
dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum
rediero reddam tibi
36 quis horum trium videtur tibi proximus
fuisse illi qui incidit in latrones
37 at ille dixit qui fecit misericordiam in
illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter
38 factum est autem dum irent et ipse
intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in
domum suam
39 et huic erat soror nomine Maria quae
etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius
40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium
quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam
ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
41 et respondens dixit illi Dominus Martha
Martha sollicita es et turbaris erga plurima
42 porro unum est necessarium Maria optimam partem
elegit quae non auferetur ab ea
|