1 et factum est cum esset in loco quodam orans ut
cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et
Iohannes docuit discipulos suos
2 et ait illis cum oratis dicite Pater
sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
4 et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi
dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
5 et ait ad illos quis vestrum habebit
amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
6 quoniam amicus meus venit de via ad me et
non habeo quod ponam ante illum
7 et ille de intus respondens dicat noli
mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non
possum surgere et dare tibi
8 dico vobis et si non dabit illi surgens
eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi
quotquot habet necessarios
9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis
quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
10 omnis enim qui petit accipit et qui
quaerit invenit et pulsanti aperietur
11 quis autem ex vobis patrem petet panem
numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
12 aut si petierit ovum numquid porriget illi
scorpionem
13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare
filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum
petentibus se
14 et erat eiciens daemonium et illud erat
mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
15 quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub
principe daemoniorum eicit daemonia
16 et alii temptantes signum de caelo
quaerebant ab eo
17 ipse autem ut vidit cogitationes eorum
dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet
18 si autem et Satanas in se ipsum divisus
est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia
19 si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii
vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt
20 porro si in digito Dei eicio daemonia profecto
praevenit in vos regnum Dei
21 cum fortis armatus custodit atrium
suum in pace sunt ea quae possidet
22 si autem fortior illo superveniens vicerit
eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit
23 qui non est mecum adversum me est et qui
non colligit mecum dispergit
24 cum inmundus spiritus exierit de homine
perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar
in domum meam unde exivi
25 et cum venerit invenit scopis mundatam
26 et tunc vadit et adsumit septem alios
spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius
peiora prioribus
27 factum est autem cum haec diceret
extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te
portavit et ubera quae suxisti
28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum
Dei et custodiunt
29 turbis autem concurrentibus coepit dicere
generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi
nisi signum Ionae
30 nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et
Filius hominis generationi isti
31 regina austri surget in iudicio cum viris
generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire
sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
32 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione
hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et
ecce plus Iona hic
33 nemo lucernam accendit et in abscondito ponit
neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
34 lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus
tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam
corpus tuum tenebrosum erit
35 vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
36 si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non
habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris
inluminabit te
37 et cum loqueretur rogavit illum quidam
Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit
38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans
dicere quare non baptizatus esset ante prandium
39 et ait Dominus ad illum nunc vos
Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est
vestrum plenum est rapina et iniquitate
40 stulti nonne qui fecit quod de foris est
etiam id quod de intus est fecit
41 verumtamen quod superest date elemosynam
et ecce omnia munda sunt vobis
42 sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis
mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec
autem oportuit facere et illa non omittere
43 vae vobis Pharisaeis quia diligitis
primas cathedras in synagogis et salutationes in foro
44 vae vobis quia estis ut monumenta quae
non parent et homines ambulantes supra nesciunt
45 respondens autem quidam ex legis peritis
ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis
46 at ille ait et vobis legis peritis vae
quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito
vestro non tangitis sarcinas
47 vae vobis quia aedificatis monumenta
prophetarum patres autem vestri occiderunt illos
48 profecto testificamini quod consentitis
operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem
aedificatis eorum sepulchra
49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad
illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur
50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum
qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
51 a sanguine Abel usque ad sanguinem
Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac
generatione
52 vae vobis legis peritis quia tulistis
clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis
53 cum haec ad illos diceret coeperunt
Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis
54 insidiantes et quaerentes capere aliquid
ex ore eius ut accusarent eum
|