1 et factum est cum intraret in domum
cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum
2 et ecce homo quidam hydropicus erat ante
illum
3 et respondens Iesus dixit ad legis
peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare
4 at illi tacuerunt ipse vero adprehensum
sanavit eum ac dimisit
5 et respondens ad illos dixit cuius
vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die
sabbati
6 et non poterant ad haec respondere illi
7 dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens
quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos
8 cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in
primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo
9 et veniens is qui te et illum vocavit
dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere
10 sed cum vocatus fueris vade recumbe in
novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius
tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus
11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et
qui se humiliat exaltabitur
12 dicebat autem et ei qui se invitaverat
cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque
cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi
retributio
13 sed cum facis convivium voca pauperes
debiles claudos caecos
14 et beatus eris quia non habent retribuere
tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum
15 haec cum audisset quidam de simul
discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei
16 at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam
magnam et vocavit multos
17 et misit servum suum hora cenae dicere
invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia
18 et coeperunt simul omnes excusare primus
dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum
19 et alter dixit iuga boum emi quinque et
eo probare illa rogo te habe me excusatum
20 et alius dixit uxorem duxi et ideo non
possum venire
21 et reversus servus nuntiavit haec domino
suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos
civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc
22 et ait servus domine factum est ut
imperasti et adhuc locus est
23 et ait dominus servo exi in vias et sepes
et conpelle intrare ut impleatur domus mea
24 dico autem vobis quod nemo virorum
illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam
25 ibant autem turbae multae cum eo et
conversus dixit ad illos
26 si quis venit ad me et non odit patrem
suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam
suam non potest esse meus discipulus
27 et qui non baiulat crucem suam et venit
post me non potest esse meus discipulus
28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non
prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum
29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non
potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei
30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non
potuit consummare
31 aut qui rex iturus committere bellum adversus
alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei
qui cum viginti milibus venit ad se
32 alioquin adhuc illo longe agente legationem
mittens rogat ea quae pacis sunt
33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus
quae possidet non potest meus esse discipulus
34 bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in
quo condietur
35 neque in terram neque in sterquilinium utile est
sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat
|