1 erant autem adpropinquantes ei publicani et
peccatores ut audirent illum
2 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia
hic peccatores recipit et manducat cum illis
3 et ait ad illos parabolam istam dicens
4 quis ex vobis homo qui habet centum oves
et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et
vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
5 et cum invenerit eam inponit in umeros
suos gaudens
6 et veniens domum convocat amicos et
vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super
uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non
indigent paenitentia
8 aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit
dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter
donec inveniat
9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens
congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei
super uno peccatore paenitentiam agente
11 ait autem homo quidam habuit duos filios
12 et dixit adulescentior ex illis patri
pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis
substantiam
13 et non post multos dies congregatis
omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et
ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
14 et postquam omnia consummasset facta est
fames valida in regione illa et ipse coepit egere
15 et abiit et adhesit uni civium regionis
illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
16 et cupiebat implere ventrem suum de
siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
17 in se autem reversus dixit quanti
mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam
illi pater peccavi in caelum et coram te
19 et iam non sum dignus vocari filius tuus
fac me sicut unum de mercennariis tuis
20 et surgens venit ad patrem suum cum autem
adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et
adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
21 dixitque ei filius pater peccavi in
caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
22 dixit autem pater ad servos suos cito
proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et
calciamenta in pedes
23 et adducite vitulum saginatum et occidite
et manducemus et epulemur
24 quia hic filius meus mortuus erat et
revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
25 erat autem filius eius senior in agro et
cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
26 et vocavit unum de servis et interrogavit
quae haec essent
27 isque dixit illi frater tuus venit et
occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
28 indignatus est autem et nolebat introire
pater ergo illius egressus coepit rogare illum
29 at ille respondens dixit patri suo ecce
tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti
mihi hedum ut cum amicis meis epularer
30 sed postquam filius tuus hic qui
devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum
saginatum
31 at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et
omnia mea tua sunt
32 epulari autem et gaudere oportebat quia
frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
|