1 et ingressus perambulabat Hiericho
2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat
princeps publicanorum et ipse dives
3 et quaerebat videre Iesum quis esset et
non poterat prae turba quia statura pusillus erat
4 et praecurrens ascendit in arborem
sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus
vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua
oportet me manere
6 et festinans descendit et excepit illum
gaudens
7 et cum viderent omnes murmurabant
dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum
ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi
reddo quadruplum
9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui
huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
10 venit enim Filius hominis quaerere et
salvum facere quod perierat
11 haec illis audientibus adiciens dixit parabolam
eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei
manifestaretur
12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in
regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
13 vocatis autem decem servis suis dedit
illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
14 cives autem eius oderant illum et
miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
15 et factum est ut rediret accepto regno et
iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus
esset
16 venit autem primus dicens domine mna tua
decem mnas adquisivit
17 et ait illi euge bone serve quia in
modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
18 et alter venit dicens domine mna tua
fecit quinque mnas
19 et huic ait et tu esto supra quinque
civitates
20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam
habui repositam in sudario
21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod
non posuisti et metis quod non seminasti
22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam
sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non
seminavi
23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et
ego veniens cum usuris utique exegissem illud
24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date
illi qui decem mnas habet
25 et dixerunt ei domine habet decem mnas
26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo
autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me
regnare super se adducite huc et interficite ante me
28 et his dictis praecedebat ascendens in
Hierosolyma
29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et
Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
30 dicens ite in castellum quod contra est in quod
introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit
solvite illum et adducite
31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic
dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt
sicut dixit illis stantem pullum
33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini
eius ad illos quid solvitis pullum
34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium
habet
35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes
vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in
via
37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis
Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna
super omnibus quas viderant virtutibus
38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine
Domini pax in caelo et gloria in excelsis
39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad
illum magister increpa discipulos tuos
40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii
tacuerint lapides clamabunt
41 et ut adpropinquavit videns civitatem
flevit super illam dicens
42 quia si cognovisses et tu et quidem in
hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
43 quia venient dies in te et circumdabunt
te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
44 ad terram prosternent te et filios qui in
te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris
tempus visitationis tuae
45 et ingressus in templum coepit eicere vendentes
in illo et ementes
46 dicens illis scriptum est quia domus mea
domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
47 et erat docens cotidie in templo
principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum
perdere
48 et non inveniebant quid facerent illi
omnis enim populus suspensus erat audiens illum
|