1 et factum est in una dierum docente illo
populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae
cum senioribus
2 et aiunt dicentes ad illum dic nobis in
qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
3 respondens autem dixit ad illos
interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
4 baptismum Iohannis de caelo erat an ex
hominibus
5 at illi cogitabant inter se dicentes quia
si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
6 si autem dixerimus ex hominibus plebs
universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
7 et responderunt se nescire unde esset
8 et Iesus ait illis neque ego dico vobis
in qua potestate haec facio
9 coepit autem dicere ad plebem parabolam
hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis
temporibus
10 et in tempore misit ad cultores servum ut
de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
11 et addidit alterum servum mittere illi
autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
12 et addidit tertium mittere qui et illum
vulnerantes eiecerunt
13 dixit autem dominus vineae quid faciam
mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
14 quem cum vidissent coloni cogitaverunt
inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
15 et eiectum illum extra vineam occiderunt
quid ergo faciet illis dominus vineae
16 veniet et perdet colonos istos et dabit
vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
17 ille autem aspiciens eos ait quid est
ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus
est in caput anguli
18 omnis qui ceciderit supra illum lapidem
conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
19 et quaerebant principes sacerdotum et
scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim
quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
20 et observantes miserunt insidiatores qui
se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui
et potestati praesidis
21 et interrogaverunt illum dicentes
magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in
veritate viam Dei doces
22 licet nobis dare tributum Caesari an non
23 considerans autem dolum illorum
dixit ad eos quid me temptatis
24 ostendite mihi denarium cuius habet
imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
25 et ait illis reddite ergo quae
Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
26 et non potuerunt verbum eius
reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
27 accesserunt autem quidam
Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
28 dicentes magister Moses scripsit
nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit
ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
29 septem ergo fratres erant et primus
accepit uxorem et mortuus est sine filiis
30 et sequens accepit illam et ipse mortuus
est sine filio
31 et tertius accepit illam similiter et
omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
32 novissima omnium mortua est et mulier
33 in resurrectione ergo cuius eorum erit
uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
34 et ait illis Iesus filii saeculi huius
nubunt et traduntur ad nuptias
35 illi autem qui digni habebuntur saeculo
illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
36 neque enim ultra mori poterunt aequales
enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
37 quia vero resurgant mortui et Moses
ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum
Iacob
38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum
omnes enim vivunt ei
39 respondentes autem quidam scribarum
dixerunt magister bene dixisti
40 et amplius non audebant eum quicquam
interrogare
41 dixit autem ad illos quomodo dicunt
Christum Filium David esse
42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit
Dominus Domino meo sede a dextris meis
43 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
44 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius
eius est
45 audiente autem omni populo dixit
discipulis suis
46 adtendite a scribis qui volunt ambulare
in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et
primos discubitus in conviviis
47 qui devorant domos viduarum simulantes
longam orationem hii accipient damnationem maiorem
|