1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad
Pilatum
2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc
invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et
dicentem se Christum regem esse
3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu
es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum
et turbas nihil invenio causae in hoc homine
5 at illi invalescebant dicentes commovet
populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
6 Pilatus autem audiens Galilaeam
interrogavit si homo Galilaeus esset
7 et ut cognovit quod de Herodis potestate
esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde
erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et
sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
9 interrogabat autem illum multis
sermonibus at ipse nihil illi respondebat
10 stabant etiam principes sacerdotum et
scribae constanter accusantes eum
11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu
suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in
ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
13 Pilatus autem convocatis principibus
sacerdotum et magistratibus et plebe
14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc
hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam
causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum
et ecce nihil dignum morte actum est ei
16 emendatum ergo illum dimittam
17 necesse autem habebat dimittere eis per
diem festum unum
18 exclamavit autem simul universa turba
dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
19 qui erat propter seditionem quandam
factam in civitate et homicidium missus in carcerem
20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos
volens dimittere Iesum
21 at illi succlamabant dicentes crucifige
crucifige illum
22 ille autem tertio dixit ad illos quid
enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et
dimittam
23 at illi instabant vocibus magnis
postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem
eorum
25 dimisit autem illis eum qui propter
homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero
tradidit voluntati eorum
26 et cum ducerent eum adprehenderunt
Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem
portare post Iesum
27 sequebatur autem illum multa turba populi
et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
28 conversus autem ad illas Iesus dixit
filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super
filios vestros
29 quoniam ecce venient dies in quibus
dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non
lactaverunt
30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos
et collibus operite nos
31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido
quid fiet
32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut
interficerentur
33 et postquam venerunt in locum qui vocatur
Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a
sinistris
34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim
sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
35 et stabat populus expectans et deridebant illum
principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est
Christus Dei electus
36 inludebant autem ei et milites accedentes
et acetum offerentes illi
37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te
fac
38 erat autem et superscriptio inscripta
super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
39 unus autem de his qui pendebant
latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et
nos
40 respondens autem alter increpabat illum
dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
41 et nos quidem iuste nam digna factis
recipimus hic vero nihil mali gessit
42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum
veneris in regnum tuum
43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum
eris in paradiso
44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae
sunt in universa terra usque in nonam horam
45 et obscuratus est sol et velum templi
scissum est medium
46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in
manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
47 videns autem centurio quod factum fuerat
glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad
spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua
revertebantur
49 stabant autem omnes noti eius a longe et
mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
50 et ecce vir nomine Ioseph qui erat
decurio vir bonus et iustus
51 hic non consenserat consilio et actibus eorum
ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
52 hic accessit ad Pilatum et petiit
corpus Iesu
53 et depositum involvit sindone et
posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
54 et dies erat parasceves et sabbatum
inlucescebat
55 subsecutae autem mulieres quae cum
ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat
corpus eius
56 et revertentes paraverunt aromata et
unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum
|