1 in principio erat Verbum et Verbum
erat apud Deum et Deus erat Verbum
2 hoc erat in principio apud Deum
3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est
nihil quod factum est
4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum
5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non
conprehenderunt
6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet
de lumine ut omnes crederent per illum
8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de
lumine
9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem
venientem in mundum
10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et
mundus eum non cognovit
11 in propria venit et sui eum non receperunt
12 quotquot autem receperunt eum dedit eis
potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis
neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis
et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et
veritatis
15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et
clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus
est quia prior me erat
16 et de plenitudine eius nos omnes
accepimus et gratiam pro gratia
17 quia lex per Mosen data est gratia et
veritas per Iesum Christum facta est
18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius
qui est in sinu Patris ipse enarravit
19 et hoc est testimonium Iohannis quando
miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent
eum tu quis es
20 et confessus est et non negavit et
confessus est quia non sum ego Christus
21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias
es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum
demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam
Domini sicut dixit Esaias propheta
24 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei
quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo
in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
27 ipse est qui post me venturus est qui
ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam
calciamenti
28 haec in Bethania facta sunt trans
Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
29 altera die videt Iohannes Iesum venientem
ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
30 hic est de quo dixi post me venit vir qui
ante me factus est quia prior me erat
31 et ego nesciebam eum sed ut
manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens
quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
33 et ego nesciebam eum sed qui misit me
baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et
manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
34 et ego vidi et testimonium perhibui quia
hic est Filius Dei
35 altera die iterum stabat Iohannes et ex
discipulis eius duo
36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce
agnus Dei
37 et audierunt eum duo discipuli loquentem
et secuti sunt Iesum
38 conversus autem Iesus et videns eos
sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur
interpretatum magister ubi habitas
39 dicit eis venite et videte venerunt et
viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi
decima
40 erat autem Andreas frater Simonis Petri
unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
41 invenit hic primum fratrem suum Simonem
et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem
eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod
interpretatur Petrus
43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et
invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate
Andreae et Petri
45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei
quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a
Nazareth
46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest
aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et
dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
48 dicit ei Nathanahel unde me nosti
respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu
vidi te
49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es
Filius Dei tu es rex Israhel
50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi
tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
51 et dicit ei amen amen dico vobis
videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra
Filium hominis
|