1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana
Galilaeae et erat mater Iesu ibi
2 vocatus est autem ibi et Iesus et
discipuli eius ad nuptias
3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum
non habent
4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est
mulier nondum venit hora mea
5 dicit mater eius ministris quodcumque
dixerit vobis facite
6 erant autem ibi lapideae hydriae sex
positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel
ternas
7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et
impleverunt eas usque ad summum
8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte
architriclino et tulerunt
9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum
factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam
vocat sponsum architriclinus
10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum
ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum
vinum usque adhuc
11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana
Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
12 post hoc descendit Capharnaum ipse et
mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
13 et prope erat pascha Iudaeorum et
ascendit Hierosolyma Iesus
14 et invenit in templo vendentes boves et
oves et columbas et nummularios sedentes
15 et cum fecisset quasi flagellum de
funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit
aes et mensas subvertit
16 et his qui columbas vendebant dixit
auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
17 recordati vero sunt discipuli eius quia
scriptum est zelus domus tuae comedit me
18 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei
quod signum ostendis nobis quia haec facis
19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum
hoc et in tribus diebus excitabo illud
20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex
annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
21 ille autem dicebat de templo corporis sui
22 cum ergo resurrexisset a mortuis
recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et
sermoni quem dixit Iesus
23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in
die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum
eis eo quod ipse nosset omnes
25 et quia opus ei non erat ut quis
testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
|