1 post haec abiit Iesus trans mare
Galilaeae quod est Tiberiadis
2 et sequebatur eum multitudo magna quia
videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur
3 subiit ergo in montem Iesus et ibi
sedebat cum discipulis suis
4 erat autem proximum pascha dies festus
Iudaeorum
5 cum sublevasset ergo oculos Iesus et
vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus
panes ut manducent hii
6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim
sciebat quid esset facturus
7 respondit ei Philippus ducentorum
denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas
frater Simonis Petri
9 est puer unus hic qui habet quinque panes
hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos
10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat
autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias
egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
12 ut autem impleti sunt dixit discipulis
suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim
cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui
manducaverunt
14 illi ergo homines cum vidissent quod
fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi
essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
16 ut autem sero factum est descenderunt
discipuli eius ad mare
17 et cum ascendissent navem venerunt trans
mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
18 mare autem vento magno flante exsurgebat
19 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque
aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et
timuerunt
20 ille autem dicit eis ego sum nolite timere
21 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim
fuit navis ad terram quam ibant
22 altera die turba quae stabat trans mare vidit
quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis
suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta
locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino
24 cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi
neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes
Iesum
25 et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei
rabbi quando huc venisti
26 respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis
quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et
saturati estis
27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in
vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus
28 dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur
opera Dei
29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus
Dei ut credatis in eum quem misit ille
30 dixerunt ergo ei quod ergo tu facis
signum ut videamus et credamus tibi quid operaris
31 patres nostri manna manducaverunt in deserto
sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare
32 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non
Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
33 panis enim Dei est qui descendit de caelo
et dat vitam mundo
34 dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem
hunc
35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui
veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
36 sed dixi vobis quia et vidistis me et non
creditis
37 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et
eum qui venit ad me non eiciam foras
38 quia descendi de caelo non ut faciam
voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
39 haec est autem voluntas eius qui misit me
Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo
die
40 haec est enim voluntas Patris mei qui
misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et
resuscitabo ego eum in novissimo die
41 murmurabant ergo Iudaei de illo quia
dixisset ego sum panis qui de caelo descendi
42 et dicebant nonne hic est Iesus filius
Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo
descendi
43 respondit ergo Iesus et dixit eis nolite
murmurare in invicem
44 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit
eum et ego resuscitabo eum novissimo die
45 est scriptum in prophetis et erunt omnes
docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
46 non quia Patrem vidit quisquam nisi is
qui est a Deo hic vidit Patrem
47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam
aeternam
48 ego sum panis vitae
49 patres vestri manducaverunt in deserto manna et
mortui sunt
50 hic est panis de caelo descendens ut si
quis ex ipso manducaverit non moriatur
51 ego sum panis vivus qui de caelo descendi
52 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in
aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita
53 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes
quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum
54 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi
manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis
vitam in vobis
55 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem
habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die
56 caro enim mea vere est cibus et sanguis
meus vere est potus
57 qui manducat meam carnem et bibit meum
sanguinem in me manet et ego in illo
58 sicut misit me vivens Pater et ego vivo
propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me
59 hic est panis qui de caelo descendit non
sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem
vivet in aeternum
60 haec dixit in synagoga docens in
Capharnaum
61 multi ergo audientes ex discipulis eius
dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire
62 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia
murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi
erat prius
64 spiritus est qui vivificat caro non prodest
quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
65 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt
sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
66 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo
potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
67 ex hoc multi discipulorum eius abierunt
retro et iam non cum illo ambulabant
68 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et
vos vultis abire
69 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem
ibimus verba vitae aeternae habes
70 et nos credidimus et cognovimus quia tu
es Christus Filius Dei
71 respondit eis Iesus nonne ego vos
duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est
72 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic
enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim
|