1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam
non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
2 erat autem in proximo dies festus
Iudaeorum scenopegia
3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi
hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse
in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
5 neque enim fratres eius credebant
in eum
6 dicit ergo eis Iesus tempus meum
nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia
ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad
diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse
ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et
dicebant ubi est ille
12 et murmur multus de eo erat in turba
13 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum
Iudaeorum
14 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in
templum et docebat
15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic
litteras scit cum non didicerit
16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina
non est mea sed eius qui misit me
17 si quis voluerit voluntatem eius facere
cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
18 qui a semet ipso loquitur gloriam
propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est
et iniustitia in illo non est
19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex
vobis facit legem
20 quid me quaeritis interficere respondit
turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
21 respondit Iesus et dixit eis unum opus
feci et omnes miramini
22 propterea Moses dedit vobis
circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis
hominem
23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non
solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum
iudicium iudicate
25 dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic
est quem quaerunt interficere
26 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid
vere cognoverunt principes quia hic est Christus
27 sed hunc scimus unde sit Christus
autem cum venerit nemo scit unde sit
28 clamabat ergo docens in templo Iesus et
dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui
misit me quem vos non scitis
29 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
30 quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in
illum manus quia nondum venerat hora eius
31 de turba autem multi crediderunt in eum et
dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de
illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus
vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
34 quaeretis me et non invenietis et ubi sum
ego vos non potestis venire
35 dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic
iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est
et docturus gentes
36 quis est hic sermo quem dixit quaeretis
me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
37 in novissimo autem die magno festivitatis
stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
38 qui credit in me sicut dixit scriptura
flumina de ventre eius fluent aquae vivae
39 hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi
erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat
glorificatus
40 ex illa ergo turba cum audissent hos
sermones eius dicebant hic est vere propheta
41 alii dicebant hic est Christus quidam
autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
42 nonne scriptura dicit quia ex semine
David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
43 dissensio itaque facta est in turba
propter eum
44 quidam autem ex ipsis volebant
adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
45 venerunt ergo ministri ad pontifices et
Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
46 responderunt ministri numquam sic
locutus est homo sicut hic homo
47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid
et vos seducti estis
48 numquid aliquis ex principibus credidit
in eum aut ex Pharisaeis
49 sed turba haec quae non novit legem
maledicti sunt
50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad
eum nocte qui unus erat ex ipsis
51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi
audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu
Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
53 et reversi sunt unusquisque in domum suam
|