1 Iesus autem perrexit in montem Oliveti
2 et diluculo iterum venit in templum et
omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos
3 adducunt autem scribae et Pharisaei
mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio
4 et dixerunt ei magister haec mulier modo
deprehensa est in adulterio
5 in lege autem Moses mandavit nobis
huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis
6 haec autem dicebant temptantes eum ut
possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra
7 cum autem perseverarent interrogantes eum
erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem
mittat
8 et iterum se inclinans scribebat in terra
9 audientes autem unus post unum exiebant
incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans
10 erigens autem se Iesus dixit ei mulier
ubi sunt nemo te condemnavit
11 quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus
nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare
12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens
ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem
vitae
13 dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso
testimonium perhibes testimonium tuum non est verum
14 respondit Iesus et dixit eis et si ego
testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni
et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado
15 vos secundum carnem iudicatis ego non iudico
quemquam
16 et si iudico ego iudicium meum verum est quia
solus non sum sed ego et qui me misit Pater
17 et in lege vestra scriptum est quia
duorum hominum testimonium verum est
18 ego sum qui testimonium perhibeo de me
ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
19 dicebant ergo ei ubi est Pater tuus
respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et
Patrem meum sciretis
20 haec verba locutus est in gazofilacio
docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
21 dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis
me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
22 dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet
ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire
23 et dicebat eis vos de deorsum estis ego
de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
24 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis
vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
25 dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus
principium quia et loquor vobis
26 multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui
misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
27 et non cognoverunt quia Patrem eis
dicebat
28 dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium
hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit
me Pater haec loquor
29 et qui me misit mecum est non reliquit me
solum quia ego quae placita sunt ei facio semper
30 haec illo loquente multi crediderunt in eum
31 dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei
Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
32 et cognoscetis veritatem et veritas
liberabit vos
33 responderunt ei semen Abrahae sumus et
nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis
34 respondit eis Iesus amen amen dico vobis
quia omnis qui facit peccatum servus est peccati
35 servus autem non manet in domo in aeternum filius
manet in aeternum
36 si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
37 scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me
interficere quia sermo meus non capit in vobis
38 ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae
vidistis apud patrem vestrum facitis
39 responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham
est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
40 nunc autem quaeritis me interficere hominem qui
veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
41 vos facitis opera patris vestri dixerunt
itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
42 dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester
esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me
ipso veni sed ille me misit
43 quare loquellam meam non cognoscitis quia non
potestis audire sermonem meum
44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris
vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit
quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia
mendax est et pater eius
45 ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
46 quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem
dico quare vos non creditis mihi
47 qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non
auditis quia ex Deo non estis
48 responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne
bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
49 respondit Iesus ego daemonium non habeo sed
honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me
50 ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit
et iudicat
51 amen amen dico vobis si quis sermonem meum
servaverit mortem non videbit in aeternum
52 dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia
daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem
meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
53 numquid tu maior es patre nostro Abraham
qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
54 respondit Iesus si ego glorifico me ipsum
gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia
Deus noster est
55 et non cognovistis eum ego autem novi eum
et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et
sermonem eius servo
56 Abraham pater vester exultavit ut videret
diem meum et vidit et gavisus est
57 dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta
annos nondum habes et Abraham vidisti
58 dixit eis Iesus amen amen dico vobis
antequam Abraham fieret ego sum
59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum
Iesus autem abscondit se et exivit de templo
|