1 non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me
credite
2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo
minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
3 et si abiero et praeparavero vobis locum
iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
4 et quo ego vado scitis et viam scitis
5 dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis
et quomodo possumus viam scire
6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo
venit ad Patrem nisi per me
7 si cognovissetis me et Patrem meum utique
cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
8 dicit ei Philippus Domine ostende nobis
Patrem et sufficit nobis
9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum
et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis
ostende nobis Patrem
10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est
verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse
facit opera
11 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen
dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum
faciet quia ego ad Patrem vado
13 et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam
ut glorificetur Pater in Filio
14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
15 si diligitis me mandata mea servate
16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit
vobis ut maneat vobiscum in aeternum
17 Spiritum veritatis quem mundus non potest
accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud
vos manebit et in vobis erit
18 non relinquam vos orfanos veniam ad vos
19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos
autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre
meo et vos in me et ego in vobis
21 qui habet mandata mea et servat ea ille
est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam
eum et manifestabo ei me ipsum
22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine
quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
23 respondit Iesus et dixit ei si quis
diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus
et mansiones apud eum faciemus
24 qui non diligit me sermones meos non
servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
25 haec locutus sum vobis apud vos manens
26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem
mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia
quaecumque dixero vobis
27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
28 audistis quia ego dixi vobis vado et
venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater
maior me est
29 et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum
factum fuerit credatis
30 iam non multa loquar vobiscum venit enim
princeps mundi huius et in me non habet quicquam
31 sed ut cognoscat mundus quia diligo
Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc
|