1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola
est
2 omnem palmitem in me non ferentem fructum
tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
3 iam vos mundi estis propter sermonem quem
locutus sum vobis
4 manete in me et ego in vobis sicut palmes
non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in
me manseritis
5 ego sum vitis vos palmites qui manet in
me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
6 si quis in me non manserit mittetur foras
sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
7 si manseritis in me et verba mea in vobis
manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
8 in hoc clarificatus est Pater meus ut
fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos
manete in dilectione mea
10 si praecepta mea servaveritis manebitis
in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius
dilectione
11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in
vobis sit et gaudium vestrum impleatur
12 hoc est praeceptum meum ut diligatis
invicem sicut dilexi vos
13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut
animam suam quis ponat pro amicis suis
14 vos amici mei estis si feceritis quae ego
praecipio vobis
15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid
facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre
meo nota feci vobis
16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et
posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque
petieritis Patrem in nomine meo det vobis
17 haec mando vobis ut diligatis invicem
18 si mundus vos odit scitote quia me
priorem vobis odio habuit
19 si de mundo fuissetis mundus quod suum
erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo
propterea odit vos mundus
20 mementote sermonis mei quem ego dixi
vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur
si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
21 sed haec omnia facient vobis propter
nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
22 si non venissem et locutus fuissem eis
peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
23 qui me odit et Patrem meum odit
24 si opera non fecissem in eis quae nemo
alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et
Patrem meum
25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum
scriptus est quia odio me habuerunt gratis
26 cum autem venerit paracletus quem ego
mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium
perhibebit de me
27 et vos testimonium perhibetis quia ab
initio mecum estis
|