1 postea manifestavit se iterum Iesus ad mare
Tiberiadis manifestavit autem sic
2 erant simul Simon Petrus et Thomas qui
dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et
alii ex discipulis eius duo
3 dicit eis Simon Petrus vado piscari
dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa
nocte nihil prendiderunt
4 mane autem iam facto stetit Iesus in litore non
tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est
5 dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium
habetis responderunt ei non
6 dixit eis mittite in dexteram navigii rete et
invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine
piscium
7 dicit ergo discipulus ille quem diligebat
Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam
succinxit se erat enim nudus et misit se in mare
8 alii autem discipuli navigio venerunt non enim
longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium
9 ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas
positas et piscem superpositum et panem
10 dicit eis Iesus adferte de piscibus quos
prendidistis nunc
11 ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram
plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est
scissum rete
12 dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat
discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset
13 et venit Iesus et accepit panem et dat
eis et piscem similiter
14 hoc iam tertio manifestatus est Iesus
discipulis cum surrexisset a mortuis
15 cum ergo prandissent dicit Simoni Petro
Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo
te dicit ei pasce agnos meos
16 dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me
ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me
contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu
omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas
18 amen amen dico tibi cum esses iunior
cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et
alius te cinget et ducet quo non vis
19 hoc autem dixit significans qua morte
clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me
20 conversus Petrus vidit illum discipulum
quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et
dixit Domine quis est qui tradit te
21 hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu
Domine hic autem quid
22 dicit ei Iesus si sic eum volo manere
donec veniam quid ad te tu me sequere
23 exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus
ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere
donec venio quid ad te
24 hic est discipulus qui testimonium
perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius
25 sunt autem et alia multa quae fecit Iesus
quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui
scribendi sunt libros amen
|