1 et cum conplerentur dies pentecostes
erant omnes pariter in eodem loco
2 et factus est repente de caelo sonus
tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant
sedentes
3 et apparuerunt illis dispertitae linguae
tamquam ignis seditque supra singulos eorum
4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et
coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri
religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente
confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne
omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra
in qua nati sumus
9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant
Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae
quae est circa Cyrenen et advenae romani
11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et
Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
12 stupebant autem omnes et mirabantur ad
invicem dicentes quidnam hoc vult esse
13 alii autem inridentes dicebant quia musto
pleni sunt isti
14 stans autem Petrus cum undecim levavit
vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi
hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii
sunt cum sit hora diei tertia
16 sed hoc est quod dictum est per
prophetam Iohel
17 et erit in novissimis diebus dicit
Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri
et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia
somniabunt
18 et quidem super servos meos et super
ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa
in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
20 sol convertetur in tenebras et luna in
sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen
Domini salvus erit
22 viri israhelitae audite verba haec Iesum
Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis
quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
23 hunc definito consilio et praescientia Dei
traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni
iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram
me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit
lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno
neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me
iucunditate cum facie tua
29 viri fratres liceat audenter dicere ad
vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum
eius est apud nos usque in hodiernum diem
30 propheta igitur cum esset et sciret quia
iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
31 providens locutus est de resurrectione
Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes
nos testes sumus
33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione
Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
34 non enim David ascendit in caelos dicit
autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum
tuorum
36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel
quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
37 his auditis conpuncti sunt corde et
dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit
agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem
peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
39 vobis enim est repromissio et filiis
vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
40 aliis etiam verbis pluribus testificatus
est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
41 qui ergo receperunt sermonem eius
baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
42 erant autem perseverantes in doctrina
apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
43 fiebat autem omni animae timor multa
quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat
magnus in universis
44 omnes etiam qui credebant erant pariter
et habebant omnia communia
45 possessiones et substantias vendebant et
dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in
templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et
simplicitate cordis
47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad
omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
|