1 Petrus autem et Iohannes
ascendebant in templum ad horam orationis nonam
2 et quidam vir qui erat claudus ex
utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae
dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
3 is cum vidisset Petrum et Iohannem
incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
4 intuens autem in eum Petrus cum
Iohanne dixit respice in nos
5 at ille intendebat in eos sperans
se aliquid accepturum ab eis
6 Petrus autem dixit argentum et
aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni
surge et ambula
7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit
eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
8 et exiliens stetit et ambulabat et
intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
9 et vidit omnis populus eum ambulantem et
laudantem Deum
10 cognoscebant autem illum quoniam ipse
erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt
stupore et extasi in eo quod contigerat illi
11 cum teneret autem Petrum et Iohannem
concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
12 videns autem Petrus respondit ad populum
viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra
virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem
tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
14 vos autem sanctum et iustum negastis et
petistis virum homicidam donari vobis
15 auctorem vero vitae interfecistis quem
Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
16 et in fide nominis eius hunc quem videtis
et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram
sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam
fecistis sicut et principes vestri
18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium
prophetarum pati Christum suum implevit sic
19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur
vestra peccata
20 ut cum venerint tempora refrigerii a
conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
21 quem oportet caelum quidem suscipere
usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum
suorum a saeculo prophetarum
22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis
suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis
iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
23 erit autem omnis anima quae non audierit
prophetam illum exterminabitur de plebe
24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps
qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
25 vos estis filii prophetarum et testamenti
quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo
benedicentur omnes familiae terrae
26 vobis primum Deus suscitans Filium suum
misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
|