1 loquentibus autem illis ad populum
supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
2 dolentes quod docerent populum et
adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt
eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera
4 multi autem eorum qui audierant verbum
crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia
5 factum est autem in crastinum ut congregarentur
principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas
et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
7 et statuentes eos in medio interrogabant
in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit
ad eos principes populi et seniores
9 si nos hodie diiudicamur in benefacto
hominis infirmi in quo iste salvus factus est
10 notum sit omnibus vobis et omni plebi
Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus
suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis
aedificantibus qui factus est in caput anguli
12 et non est in alio aliquo salus nec enim
nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis
conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et
cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
14 hominem quoque videntes stantem cum eis
qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
15 iusserunt autem eos foras extra concilium
secedere et conferebant ad invicem
16 dicentes quid faciemus hominibus istis
quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in
Hierusalem manifestum et non possumus negare
17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur
eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino
loquerentur neque docerent in nomine Iesu
19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad
eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
20 non enim possumus quae vidimus et
audivimus non loqui
21 at illi comminantes dimiserunt eos non
invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum
in eo quod acciderat
22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo
factum erat signum istud sanitatis
23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt
eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
24 qui cum audissent unianimiter levaverunt
vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et
omnia quae in eis sunt
25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David
pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt
in unum adversus Dominum et adversus Christum eius
27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus
sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus
et populis Israhel
28 facere quae manus tua et consilium decreverunt
fieri
29 et nunc Domine respice in minas eorum et da
servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum
30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa
et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
31 et cum orassent motus est locus in quo
erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei
cum fiducia
32 multitudinis autem credentium erat cor et
anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed
erant illis omnia communia
33 et virtute magna reddebant apostoli
testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus
illis
34 neque enim quisquam egens erat inter illos
quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia
eorum quae vendebant
35 et ponebant ante pedes apostolorum
dividebantur autem singulis prout cuique opus erat
36 Ioseph autem qui cognominatus est
Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites
Cyprius genere
37 cum haberet agrum vendidit illum et
adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum
|