1 in diebus autem illis crescente numero
discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod
dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum
2 convocantes autem duodecim multitudinem
discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare
mensis
3 considerate ergo fratres viros ex vobis
boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc
opus
4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes
erimus
5 et placuit sermo coram omni multitudine et
elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et
Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et
orantes inposuerunt eis manus
7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus
discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine
faciebat prodigia et signa magna in populo
9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae
appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a
Cilicia et Asia disputantes cum Stephano
10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui
quo loquebatur
11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse
eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum
12 commoverunt itaque plebem et seniores et
scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
13 et statuerunt testes falsos dicentes homo
iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus
Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis
Moses
15 et intuentes eum omnes qui sedebant in
concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli
|