1 facta est autem in illa die persecutio
magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones
Iudaeae et Samariae praeter apostolos
2 curaverunt autem Stephanum viri timorati
et fecerunt planctum magnum super illum
3 Saulus vero devastabat ecclesiam per
domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
4 igitur qui dispersi erant pertransiebant
evangelizantes verbum
5 Philippus autem descendens in civitatem
Samariae praedicabat illis Christum
6 intendebant autem turbae his quae a
Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
7 multi enim eorum qui habebant spiritus
inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati
sunt
8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in
civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum
dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore
magicis suis dementasset eos
12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de
regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset
adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens
admirabatur
14 cum autem audissent apostoli qui erant
Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et
Iohannem
15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut
acciperent Spiritum Sanctum
16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed
baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
17 tunc inponebant manus super illos et
accipiebant Spiritum Sanctum
18 cum vidisset autem Simon quia per
inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
19 dicens date et mihi hanc potestatem ut
cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam
donum Dei existimasti pecunia possideri
21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor
enim tuum non est rectum coram Deo
22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et
roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
23 in felle enim amaritudinis et obligatione
iniquitatis video te esse
24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me
ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
25 et illi quidem testificati et locuti verbum
Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum
dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in
Gazam haec est deserta
27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus
potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat
adorare in Hierusalem
28 et revertebatur sedens super currum suum
legensque prophetam Esaiam
29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge
te ad currum istum
30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem
Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
31 qui ait et quomodo possum si non aliquis
ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
32 locus autem scripturae quam legebat erat hic
tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine
voce sic non aperuit os suum
33 in humilitate iudicium eius sublatum est
generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
34 respondens autem eunuchus Philippo dixit
obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
35 aperiens autem Philippus os suum et
incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
36 et dum irent per viam venerunt ad quandam
aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
37 […]
38 et iussit stare currum et descenderunt
uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus
Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam
suam gaudens
40 Philippus autem inventus est in Azoto et
pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
|