1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et
caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum
2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad
synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret
in Hierusalem
3 et cum iter faceret contigit ut
adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo
4 et cadens in terram audivit vocem
dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris
5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus
quem tu persequeris
6 […]
7 sed surge et ingredere civitatem et
dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo
stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes
8 surrexit autem Saulus de terra apertisque
oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
9 et erat tribus diebus non videns et non
manducavit neque bibit
10 erat autem quidam discipulus Damasci
nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego
Domine
11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum
qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim
orat
12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem
et inponentem sibi manus ut visum recipiat
13 respondit autem Ananias Domine audivi a
multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
14 et hic habet potestatem a principibus
sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum
15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam
vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et
filiis Israhel
16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro
nomine meo pati
17 et abiit Ananias et introivit in domum et
inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi
in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
18 et confestim ceciderunt ab oculis eius
tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
19 et cum accepisset cibum confortatus est
fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
20 et continuo in synagogis praedicabat
Iesum quoniam hic est Filius Dei
21 stupebant autem omnes qui audiebant et
dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen
istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
22 Saulus autem magis convalescebat et
confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
23 cum implerentur autem dies multi
consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
24 notae autem factae sunt Saulo insidiae
eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
25 accipientes autem discipuli eius nocte
per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
26 cum autem venisset in Hierusalem
temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset
discipulus
27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad
apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est
ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
28 et erat cum illis intrans et exiens in
Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
29 loquebatur quoque et disputabat cum
Graecis illi autem quaerebant occidere eum
30 quod cum cognovissent fratres deduxerunt
eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et
Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini
et consolatione Sancti Spiritus replebatur
32 factum est autem Petrum dum pertransiret
universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
33 invenit autem ibi hominem quendam nomine
Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus
Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit
35 et viderunt illum omnes qui habitabant
Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula
nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis
et elemosynis quas faciebat
37 factum est autem in diebus illis ut
infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
38 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe
discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes
ne pigriteris venire usque ad nos
39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et
cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes
viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens
genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos
suos et viso Petro resedit
41 dans autem illi manum erexit eam et cum
vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
42 notum autem factum est per universam
Ioppen et crediderunt multi in Domino
43 factum est autem ut dies multos moraretur
in Ioppe apud quendam Simonem coriarium
|