1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius
centurio cohortis quae dicitur Italica
2 religiosus et timens Deum cum omni domo
sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei
angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid
est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in
memoriam in conspectu Dei
5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem
quendam qui cognominatur Petrus
6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium
cuius est domus iuxta mare
7 et cum discessisset angelus qui
loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex
his qui illi parebant
8 quibus cum narrasset omnia misit illos in
Ioppen
9 postera autem die iter illis facientibus
et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa
horam sextam
10 et cum esuriret voluit gustare parantibus
autem eis cecidit super eum mentis excessus
11 et videt caelum apertum et descendens vas
quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia
terrae et volatilia caeli
13 et facta est vox ad eum surge Petre et
occide et manduca
14 ait autem Petrus absit Domine quia
numquam manducavi omne commune et inmundum
15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus
purificavit ne tu commune dixeris
16 hoc autem factum est per ter et statim
receptum est vas in caelum
17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam
esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes
domum Simonis adstiterunt ad ianuam
18 et cum vocassent interrogabant si Simon
qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
19 Petro autem cogitante de visione dixit
Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te
20 surge itaque et descende et vade cum eis
nihil dubitans quia ego misi illos
21 descendens autem Petrus ad viros dixit
ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis
22 qui dixerunt Cornelius centurio vir
iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum
responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba
abs te
23 introducens igitur eos recepit hospitio
sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab
Ioppe comitati sunt eum
24 altera autem die introivit Caesaream
Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
25 et factum est cum introisset Petrus
obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
26 Petrus vero levavit eum dicens surge et
ego ipse homo sum
27 et loquens cum illo intravit et invenit
multos qui convenerant
28 dixitque ad illos vos scitis quomodo
abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi
ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
29 propter quod sine dubitatione veni accersitus
interrogo ergo quam ob causam accersistis me
30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in
hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste
candida et ait
31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae
tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui
cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti
veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque
tibi praecepta sunt a Domino
34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate
conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
35 sed in omni gente qui timet eum et operatur
iustitiam acceptus est illi
36 verbum misit filiis Israhel
adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
37 vos scitis quod factum est verbum
per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit
Iohannes
38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum
Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes
oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
39 et nos testes sumus omnium quae
fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in
ligno
40 hunc Deus suscitavit tertia die et
dedit eum manifestum fieri
41 non omni populo sed testibus
praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam
resurrexit a mortuis
42 et praecepit nobis praedicare populo et
testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
43 huic omnes prophetae testimonium
perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in
eum
44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit
Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles
qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
46 audiebant enim illos loquentes linguis et
magnificantes Deum
47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis
prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut
et nos
48 et iussit eos in nomine Iesu Christi
baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
|