1 audierunt autem apostoli et fratres qui
erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
2 cum ascendisset autem Petrus in
Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
3 dicentes quare introisti ad viros praeputium
habentes et manducasti cum illis
4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem
dicens
5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in
excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor
initiis submitti de caelo et venit usque ad me
6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia
terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre
occide et manduca
8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum
numquam introivit in os meum
9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus
mundavit tu ne commune dixeris
10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt
rursum omnia in caelum
11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo
in qua eram missi a Caesarea ad me
12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil
haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum
viri
13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in
domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui
cognominatur Petrus
14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus
eris tu et universa domus tua
15 cum autem coepissem loqui decidit
Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
16 recordatus sum autem verbi Domini sicut
dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus
sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui
possem prohibere Deum
18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt
Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
19 et illi quidem qui dispersi fuerant a
tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et
Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et
cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes
Dominum Iesum
21 et erat manus Domini cum eis multusque
numerus credentium conversus est ad Dominum
22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae
quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam
Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu
Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
25 profectus est autem Tarsum ut quaereret
Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
26 et annum totum conversati sunt in
ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae
discipuli Christiani
27 in his autem diebus supervenerunt ab
Hierosolymis prophetae Antiochiam
28 et surgens unus ex eis nomine Agabus
significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae
facta est sub Claudio
29 discipuli autem prout quis habebat
proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea
fratribus
30 quod et fecerunt mittentes ad seniores
per manus Barnabae et Sauli
|