1 erant autem in ecclesia quae erat
Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur
Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus
et Saulus
2 ministrantibus autem illis Domino et
ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus
quod adsumpsi eos
3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque
eis manus dimiserunt illos
4 et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto
abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
5 et cum venissent Salamina praedicabant
verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
6 et cum perambulassent universam insulam
usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen
erat Bariesu
7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro
prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
8 resistebat autem illis Elymas magus sic
enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
9 Saulus autem qui et Paulus repletus
Spiritu Sancto intuens in eum
10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili
diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas
11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus
non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae
et circumiens quaerebat qui ei manum daret
12 tunc proconsul cum vidisset factum credidit
admirans super doctrinam Domini
13 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo
venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
14 illi vero pertranseuntes Pergen venerunt
Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
15 post lectionem autem legis et prophetarum
miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis
sermo exhortationis ad plebem dicite
16 surgens autem Paulus et manu silentium
indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite
17 Deus plebis Israhel elegit patres nostros
et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso
eduxit eos ex ea
18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum
sustinuit in deserto
19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte
distribuit eis terram eorum
20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et
post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
21 et exinde postulaverunt regem et dedit
illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
22 et amoto illo suscitavit illis David
regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum
secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas
23 huius Deus ex semine secundum
promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum
24 praedicante Iohanne ante faciem adventus
eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel
25 cum impleret autem Iohannes cursum suum
dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non
sum dignus calciamenta pedum solvere
26 viri fratres filii generis Abraham et qui
in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est
27 qui enim habitabant Hierusalem et
principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum
leguntur iudicantes impleverunt
28 et nullam causam mortis invenientes in
eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
29 cumque consummassent omnia quae de eo
scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui
visus est per dies multos his
31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea
in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad
patres nostros repromissio facta est
33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis
nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus
es tu ego hodie genui te
34 quod autem suscitaverit eum a mortuis
amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta
David fidelia
35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum
tuum videre corruptionem
36 David enim sua generatione cum
administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit
corruptionem
37 quem vero Deus suscitavit non vidit
corruptionem
38 notum igitur sit vobis viri fratres quia
per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis
in lege Mosi iustificari
39 in hoc omnis qui credit iustificatur
40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in
prophetis
41 videte contemptores et admiramini et disperdimini
quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis
enarraverit vobis
42 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti
sabbato loquerentur sibi verba haec
43 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi
Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis
ut permanerent in gratia Dei
44 sequenti vero sabbato paene universa civitas
convenit audire verbum Domini
45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et
contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis
oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos
iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in
lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
48 audientes autem gentes gavisae sunt et
glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam
aeternam
49 disseminabatur autem verbum Domini per universam
regionem
50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et
honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et
Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
51 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt
Iconium
52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu
Sancto
|