1 factum est autem Iconii ut simul introirent
synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum
copiosa multitudo
2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et
ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter
agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et
prodigia fieri per manus eorum
4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam
quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
5 cum autem factus esset impetus gentilium et
Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae
Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant
7 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat
claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
8 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus
eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret
9 dixit magna voce surge super pedes tuos
rectus et exilivit et ambulabat
10 turbae autem cum vidissent quod fecerat
Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus
descenderunt ad nos
11 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero
Mercurium quoniam ipse erat dux verbi
12 sacerdos quoque Iovis qui erat ante
civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat
sacrificare
13 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et
Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
14 et dicentes viri quid haec facitis et nos
mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti
ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes
gentes ingredi in vias suas
16 et quidem non sine testimonio semet ipsum
reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo
et laetitia corda vestra
17 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne
sibi immolarent
18 supervenerunt autem quidam ab Antiochia
et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra
civitatem aestimantes eum mortuum esse
19 circumdantibus autem eum discipulis surgens
intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
20 cumque evangelizassent civitati illi et
docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
21 confirmantes animas discipulorum
exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet
nos intrare in regnum Dei
22 et cum constituissent illis per singulas
ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino
in quem crediderunt
23 transeuntesque Pisidiam venerunt
Pamphiliam
24 et loquentes in Pergen verbum Domini
descenderunt in Attaliam
25 et inde navigaverunt Antiochiam unde
erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt
26 cum autem venissent et congregassent
ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus
ostium fidei
27 morati sunt autem tempus non modicum cum
discipulis
|