1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres
quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae
adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex
illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant
Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum
omnibus fratribus
4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab
ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum
illis
5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum
qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare
legem Mosi
6 conveneruntque apostoli et seniores videre de
verbo hoc
7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus
dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit
Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
8 et qui novit corda Deus testimonium
perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
9 et nihil discrevit inter nos et illos
fide purificans corda eorum
10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum
super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari
quemadmodum et illi
12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant
Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus
per eos
13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus
dicens viri fratres audite me
14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus
visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
15 et huic concordant verba prophetarum
sicut scriptum est
16 post haec revertar et aedificabo
tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
17 ut requirant ceteri hominum Dominum et
omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
18 notum a saeculo est Domino opus suum
19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex
gentibus convertuntur ad Deum
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a
contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
21 Moses enim a temporibus antiquis habet in
singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum
legitur
22 tunc placuit apostolis et senioribus cum
omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba
Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
23 scribentes per manus eorum apostoli et
seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex
gentibus salutem
24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis
exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
25 placuit nobis collectis in unum eligere
viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro
nomine Domini nostri Iesu Christi
27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi
vobis verbis referent eadem
28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis
nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario
29 ut abstineatis vos ab immolatis
simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos
bene agetis valete
30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et
congregata multitudine tradiderunt epistulam
31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae
verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a
fratribus ad eos qui miserant illos
34 […]
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae
docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus
revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus
verbum Domini quomodo se habeant
37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem
qui cognominatur Marcus
38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis
a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab
invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus
gratiae Domini a fratribus
41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans
ecclesias
|