1 cum autem perambulassent Amphipolim et
Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
2 secundum consuetudinem autem Paulus
introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis
3 adaperiens et insinuans quia Christum
oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio
vobis
4 et quidam ex eis crediderunt et adiuncti
sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres
nobiles non paucae
5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de
vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes
domui Iasonis quaerebant eos producere in populum
6 et cum non invenissent eos trahebant
Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui
orbem concitant et huc venerunt
7 quos suscepit Iason et hii omnes contra
decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum
8 concitaverunt autem plebem et principes
civitatis audientes haec
9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris
dimiserunt eos
10 fratres vero confestim per noctem
dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam
Iudaeorum introierunt
11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt
Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes
scripturas si haec ita se haberent
12 et multi quidem crediderunt ex eis et
gentilium mulierum honestarum et viri non pauci
13 cum autem cognovissent in Thessalonica
Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc
commoventes et turbantes multitudinem
14 statimque tunc Paulum dimiserunt fratres
ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
15 qui autem deducebant Paulum perduxerunt
usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter
venirent ad illum profecti sunt
16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret
incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem
17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis
et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant
18 quidam autem epicurei et stoici
philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic
dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et
resurrectionem adnuntiabat eis
19 et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt
dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
20 nova enim quaedam infers auribus nostris
volumus ergo scire quidnam velint haec esse
21 Athenienses autem omnes et advenae
hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
22 stans autem Paulus in medio Ariopagi ait
viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video
23 praeteriens enim et videns simulacra
vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes
colitis hoc ego adnuntio vobis
24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo
sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
25 nec manibus humanis colitur indigens
aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia
26 fecitque ex uno omne genus hominum
inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos
habitationis eorum
27 quaerere Deum si forte adtractent eum aut
inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum
28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus
sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus
29 genus ergo cum simus Dei non debemus
aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis
divinum esse simile
30 et tempora quidem huius ignorantiae
despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus
est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans
eum a mortuis
32 cum audissent autem resurrectionem
mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc
iterum
33 sic Paulus exivit de medio eorum
34 quidam vero viri adherentes ei
crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii
cum eis
|