1 post haec egressus ab Athenis venit
Corinthum
2 et inveniens quendam Iudaeum nomine
Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius
eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos
3 et quia eiusdem erat artis manebat
apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis
4 […]
5 cum venissent autem de Macedonia
Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum
Iesum
6 contradicentibus autem eis et
blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput
vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam
7 et migrans inde intravit in domum
cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
8 Crispus autem archisynagogus
credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et
baptizabantur
9 dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli
timere sed loquere et ne taceas
10 propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi
ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate
11 sedit autem annum et sex menses docens apud eos
verbum Dei
12 Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt
uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
13 dicentes quia contra legem hic persuadet
hominibus colere Deum
14 incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad
Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei
recte vos sustinerem
15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et
legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
16 et minavit eos a tribunali
17 adprehendentes autem omnes Sosthenen
principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae
erat
18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies
multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui
sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum
19 devenitque Ephesum et illos ibi reliquit
ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
20 rogantibus autem eis ut ampliori tempore
maneret non consensit
21 sed valefaciens et dicens iterum revertar
ad vos Deo volente profectus est ab Epheso
22 et descendens Caesaream ascendit et
salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam
23 et facto ibi aliquanto tempore profectus
est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes
discipulos
24 Iudaeus autem quidam Apollo nomine
Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
25 hic erat edoctus viam Domini et fervens
spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum
baptisma Iohannis
26 hic ergo coepit fiducialiter agere in
synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius
exposuerunt ei viam Dei
27 cum autem vellet ire Achaiam exhortati
fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit
multum his qui crediderant
28 vehementer enim Iudaeos revincebat
publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum
|