1 postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus
discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus
eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
3 ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi
insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per
Macedoniam
4 comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis
Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus
Asiani vero Tychicus et Trophimus
5 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
6 nos vero navigavimus post dies azymorum a
Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus
septem
7 in una autem sabbati cum convenissemus ad
frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque
sermonem usque in mediam noctem
8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi
eramus congregati
9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus
super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno
cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super
eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
11 ascendens autem frangensque panem et
gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
12 adduxerunt autem puerum viventem et
consolati sunt non minime
13 nos autem ascendentes navem enavigavimus
in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter
facturus
14 cum autem convenisset nos in Asson
adsumpto eo venimus Mytilenen
15 et inde navigantes sequenti die venimus
contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
16 proposuerat enim Paulus transnavigare
Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset
ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
17 a Mileto autem mittens Ephesum
vocavit maiores natu ecclesiae
18 qui cum venissent ad eum et simul
essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter
vobiscum per omne tempus fuerim
19 serviens Domino cum omni humilitate et
lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
20 quomodo nihil subtraxerim utilium quo
minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
21 testificans Iudaeis atque gentilibus in
Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
22 et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado
in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes
civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
24 sed nihil horum vereor nec facio animam
pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a
Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
25 et nunc ecce ego scio quia amplius non
videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
26 quapropter contestor vos hodierna die
quia mundus sum a sanguine omnium
27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem
omne consilium Dei vobis
28 adtendite vobis et universo gregi in quo
vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit
sanguine suo
29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam
lupi graves in vos non parcentes gregi
30 et ex vobis ipsis exsurgent viri
loquentes perversa ut abducant discipulos post se
31 propter quod vigilate memoria retinentes
quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque
vestrum
32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae
ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
33 argentum aut aurum aut vestem nullius
concupivi
34 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus
erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes
oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit
beatius est magis dare quam accipere
36 et cum haec dixisset positis genibus suis
cum omnibus illis oravit
37 magnus autem fletus factus est omnium et
procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
38 dolentes maxime in verbo quo dixerat
quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem
|