1 cum autem factum esset ut navigaremus
abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
2 et cum invenissemus navem transfretantem
in Foenicen ascendentes navigavimus
3 cum paruissemus autem Cypro et
relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim
navis erat expositura onus
4 inventis autem discipulis mansimus ibi
diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
5 et explicitis diebus profecti ibamus
deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et
positis genibus in litore oravimus
6 et cum valefecissemus invicem ascendimus
in navem illi autem redierunt in sua
7 nos vero navigatione explicita a Tyro
descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos
8 alia autem die profecti venimus Caesaream
et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud
eum
9 huic autem erant filiae quattuor virgines
prophetantes
10 et cum moraremur per dies aliquot
supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus
11 is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli
et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius
est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium
12 quod cum audissemus rogabamus nos et qui
loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam
13 tunc respondit Paulus et dixit quid
facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori
in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu
14 et cum ei suadere non possemus quievimus
dicentes Domini voluntas fiat
15 post dies autem istos praeparati
ascendebamus Hierusalem
16 venerunt autem et ex discipulis a
Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium
antiquum discipulum
17 et cum venissemus Hierosolymam libenter
exceperunt nos fratres
18 sequenti autem die introibat Paulus
nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores
19 quos cum salutasset narrabat per singula
quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius
20 at illi cum audissent magnificabant Deum
dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes
aemulatores sunt legis
21 audierunt autem de te quia discessionem
doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere
circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi
22 quid ergo est utique oportet convenire
multitudinem audient enim te supervenisse
23 hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis
viri quattuor votum habentes super se
24 his adsumptis sanctifica te cum illis et
inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt
falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem
25 de his autem qui crediderunt ex gentibus
nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et
suffocato et fornicatione
26 tunc Paulus adsumptis viris postera die
purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum
purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio
27 dum autem septem dies consummarentur hii
qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem
populum et iniecerunt ei manus clamantes
28 viri israhelitae adiuvate hic est homo
qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et
gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum
29 viderant enim Trophimum Ephesium in
civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
30 commotaque est civitas tota et facta est
concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim
clausae sunt ianuae
31 quaerentibus autem eum occidere nuntiatum
est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem
32 qui statim adsumptis militibus et
centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites
cessaverunt percutere Paulum
33 tunc accedens tribunus adprehendit eum et
iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset
34 alii autem aliud clamabant in turba et
cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra
35 et cum venisset ad gradus contigit ut
portaretur a militibus propter vim populi
36 sequebatur enim multitudo populi clamans
tolle eum
37 et cum coepisset induci in castra Paulus
dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti
38 nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies
tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum
39 et dixit ad eum Paulus ego homo sum
quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te
permitte mihi loqui ad populum
40 et cum ille permisisset Paulus stans in
gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea
lingua dicens
|