1 intendens autem concilium Paulus ait viri
fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum
diem
2 princeps autem sacerdotum Ananias
praecepit adstantibus sibi percutere os eius
3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te
Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem
iubes me percuti
4 et qui adstabant dixerunt summum
sacerdotem Dei maledicis
5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia
princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
6 sciens autem Paulus quia una pars esset
Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego
Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego
iudicor
7 et cum haec dixisset facta est dissensio
inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo
8 Sadducaei enim dicunt non esse
resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque
confitentur
9 factus est autem clamor magnus et
surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine
isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
10 et cum magna dissensio facta esset timens
tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere
eum de medio eorum ac deducere eum in castra
11 sequenti autem nocte adsistens ei Dominus
ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et
Romae testificari
12 facta autem die collegerunt se quidam ex
Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec
occiderent Paulum
13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc
coniurationem fecerant
14 qui accesserunt ad principes sacerdotum
et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec
occidamus Paulum
15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum
concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos
vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
16 quod cum audisset filius sororis Pauli
insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo
17 vocans autem Paulus ad se unum ex
centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid
indicare illi
18 et ille quidem adsumens eum duxit ad
tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad
te habentem aliquid loqui tibi
19 adprehendens autem tribunus manum illius
secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
20 ille autem dixit Iudaeis convenit rogare
te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius
inquisituri sint de illo
21 tu vero ne credideris illis insidiantur
enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque
bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
22 tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens
ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
23 et vocatis duobus centurionibus dixit
illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et
lancearios ducentos a tertia hora noctis
24 et iumenta praeparate ut inponentes
Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem
25 […]
26
scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici
salutem
27 virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem
interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
28 volensque scire causam quam obiciebant illi
deduxi eum in concilium eorum
29 quem inveni accusari de quaestionibus legis
ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
30 et cum mihi perlatum esset de insidiis
quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
31 milites ergo secundum praeceptum sibi
adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
32 et postera die dimissis equitibus ut
irent cum eo reversi sunt ad castra
33 qui cum venissent Caesaream et
tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
34 cum legisset autem et interrogasset de
qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia
35 audiam te inquit cum et accusatores tui venerint
iussitque in praetorio Herodis custodiri eum
|