1 post quinque autem dies descendit princeps
sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui
adierunt praesidem adversus Paulum
2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens
cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni
gratiarum actione
4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias
nos pro tua clementia
5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem
seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae
Nazarenorum
6 qui etiam templum violare conatus est quem et
adprehendimus
7 […]
8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis
cognoscere de quibus nos accusamus eum
9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se
habere
10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside
dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me
satisfaciam
11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies
mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo
disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
13 neque probare possunt tibi de quibus nunc
accusant me
14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam
quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et
prophetis scripta sunt
15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant
resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo
conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
17 post annos autem plures elemosynas facturus in
gentem meam veni et oblationes et vota
18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non
cum turba neque cum tumultu
19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud
te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me
iniquitatis cum stem in concilio
21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter
eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
22 distulit autem illos Felix certissime
sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
23 iussitque centurioni custodiri eum et
habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
24 post aliquot autem dies veniens Felix cum
Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae
est in Iesum Christum
25 disputante autem illo de iustitia et
castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet
vade tempore autem oportuno accersiam te
26 simul et sperans quia pecunia daretur a
Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
27 biennio autem expleto accepit successorem
Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit
Paulum vinctum
|