1 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui
pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
2 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa
aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
3 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos
sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
4 et quidem vitam meam a iuventute quae ab
initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
5 praescientes me ab initio si velint
testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis
vixi Pharisaeus
6 et nunc in spe quae ad patres nostros
repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die
deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus
mortuos suscitat
9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu
Nazareni debere multa contraria agere
10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego
in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum
occiderentur detuli sententiam
11 et per omnes synagogas frequenter puniens
eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in
exteras civitates
12 in quibus dum irem Damascum cum potestate
et permissu principum sacerdotum
13 die media in via vidi rex de caelo supra
splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
14 omnesque nos cum decidissemus in terram
audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris
durum est tibi contra stimulum calcitrare
15 ego autem dixi quis es Domine Dominus
autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad
hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti
et eorum quibus apparebo tibi
17 eripiens te de populo et gentibus in quas
nunc ego mitto te
18 aperire oculos eorum ut convertantur a
tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem
peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
19 unde rex Agrippa non fui incredulus
caelestis visionis
20 sed his qui sunt Damasci primum et
Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut
paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera
facientes
21 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo
conprehensum temptabant interficere
22 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem
sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae
sunt locuti futura esse et Moses
23 si passibilis Christus si primus ex
resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
24 haec loquente eo et rationem reddente Festus
magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
25 at Paulus non insanio inquit optime Feste
sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
26 scit enim de his rex ad quem et
constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo
quicquam horum gestum est
27 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me
Christianum fieri
29 et Paulus opto apud Deum et in modico et
in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et
ego sum exceptis vinculis his
30 et exsurrexit rex et praeses et Bernice
et qui adsidebant eis
31 et cum secessissent loquebantur ad
invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat
homo hic si non appellasset Caesarem
|