1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene
insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes
propter imbrem qui inminebat et frigus
3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum
aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum
processisset invasit manum eius
4 ut vero viderunt barbari pendentem
bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum
evaserit de mari Ultio non sinit vivere
5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem
nihil mali passus est
6 at illi existimabant eum in tumorem
convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et
videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
7 in locis autem illis erant praedia
principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
8 contigit autem patrem Publii febribus et
dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset
ei manus salvavit eum
9 quo facto et omnes qui in insula habebant
infirmitates accedebant et curabantur
10 qui etiam multis honoribus nos
honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
11 post menses autem tres navigavimus in
nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi
triduo
13 inde circumlegentes devenimus Regium et
post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
14 ubi inventis fratribus rogati sumus
manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
15 et inde cum audissent fratres occurrerunt
nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias
agens Deo accepit fiduciam
16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo
manere sibimet cum custodiente se milite
17 post tertium autem diem convocavit primos
Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus
plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus
Romanorum
18 qui cum interrogationem de me habuissent
voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum
appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et
adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
21 at illi dixerunt ad eum nos neque
litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut
locutus est quid de te malum
22 rogamus autem a te audire quae sentis nam
de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
23 cum constituissent autem illi diem
venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei
suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam
vero non credebant
25 cumque invicem non essent consentientes
discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est
per Esaiam prophetam ad patres nostros
26 dicens vade ad populum istum et dic aure
audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
27 incrassatum est enim cor populi huius et
auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis
et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus
missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
29 […]
30 mansit autem biennio toto in suo conducto
et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de
Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione
|